Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

35. De Bonoso monacho, qui, dum oculorum imbecillitatem quereretur, audivit ab eo: «Ora magis, ut corde plus videas», mox mirabiliter effectum iugiter orandi promeruit.

 

1 Bonosus quoque, monachus beati Severini, barbarus genere, qui responsis eius inhaerebat, oculorum imbecillitate plurimum praegravatus medelam sibi praestari eius oratione poscebat, aegre ferens adventicios et externos salutaris gratiae sentire praesidia sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi.

 

2 Cui servus Dei: «Non tibi», inquit, «expedit, fili, corporeis luminibus aciem habere perspicuam et exterioribus oculis clarum praeferre conspectum: ora magis, ut optutus vegetetur interior.» Talibus igitur monitis informatus dedit operam corde magis videre quam corpore meruitque absque ullo fastidio mirabiliter in orationis effici iugitate continuus et quadraginta fere annis in monasterii excubiis perseverans eodem, quo conversus est, fidei calore transivit.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech