Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

39. De habitaculo eiusdem beati viri, stratu quoque vel cibo pauca tenuiter indicantur.

 

1 A discipulorum quoque suorum cellula spiritalis doctor non longius habitabat, in orationibus vel abstinentia iugiter perseverans: cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam sollemniter adimplebat, reliqua vero orationum tempora in parvo complebat oratorio, quo manebat. In quibus saepe caelestibus firmatus oraculis multa futura per Dei gratiam praedicebat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, providebat.

 

2 Stratus eius unum erat in oratorii pavimento cilicium. Omni tempore ipso quo vestiebatur amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. Numquam ante solis occasum nisi certa solvit festivitate ieiunium. Quadragesimae vero temporibus una per hebdomadam refectione contentus aequali vultus hilaritate fulgebat. Aliena quasi propria errata deflens, quibus poterat praesidiis, temperabat.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech