Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Eugippius Vita sancti Severini IntraText CT - Text |
1 Magna quoque famulo Dei prophetiae gratia praedito in redimendis captivis erat industria. Studiosius etenim insistebat barbarorum dicione vexatos genuinae restituere libertati. Interea cuidam cum coniuge liberisque redempto, praecepit transvadare Danuvium, ut hominem ignotum in nundinis quaereret barbarorum, quem in tantum divina revelatione didicerat, ut etiam signa staturae capillorumque colorem, vultus eius ac vestis habitum indicaret et, in qua parte nundinarum reperturus eum foret, ostenderet, addens, ut, quicquid ei reperta diceret persona, reversus sibi maturius intimaret.
2 Profectus itaque cuncta sic, ut vir Dei praedixerat, miratus invenit. Is igitur ab eodem homine, quem repperisse se mirabatur, interrogatus audivit dicentem: «Putasne, possum invenire hominem, qui me ad virum Dei, cuius ubique fama diffunditur, qua voluerit mercede perducat? Diu est enim, quod ipsos sanctos martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, ut a tali ministerio tandem aliquando solvar indignus, quod huc usque non temeraria praesumptione, sed religiosa necessitate sustinui.»
3 Tunc nuntius hominis Dei eius se aspectibus praesentavit. Qui debito sanctorum Gervasii et Protasii martyrum reliquias honore suscipiens in basilica, quam in monasterio construxerat, collocavit officio sacerdotum. Quo loco martyrum congregavit sanctuaria plurimorum, quae tamen praeeunte semper revelatione promeruit, sciens adversarium saepe subrepere sub nomine sanctitatis.
4 Episcopatus quoque honorem ut susciperet postulatus praefinita responsione conclusit, sufficere sibi dicens, quod solitudine desiderata privatus ad illam divinitus venisset provinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. Daturus nihilominus monachis formam sollicitius admonebat beatorum patrum vestigiis inhaerere, quibus sanctae conversationis adquireretur instructio, adhibendamque operam, ne is, qui parentes reliquit et saeculum, pompae saecularis inlecebras retrorsum respiciendo cuperet, quas vitaverat, et ad hoc uxoris Loth exemplum terribile proponebat.
5 Memorabat etiam timore domini mortificanda esse incentiva libidinum nec aliter superanda corporeae delectationis asserebat incendia, nisi fuissent per Dei gratiam lacrimarum fonte restincta.