Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

10. De quodam ostiario uspiam egredi quidam die prohibito, mox a barbaris capto ab isdemque suppliciter restituto.

 

1 Quidam vero nomine Maurus basilicae monasterii fuit aedituus, quem beatus Severinus redemerat de manibus barbarorum. Huic quadam die praecepit vir Dei dicens: «Cave, ne hodie digrediaris alicubi: alioquin imminenti periculo non carebis.» Hic ergo contra praeceptum tanti patris saecularis cuiusdam hominis persuasu meridie ad colligenda poma in secundo a Favianis miliario egressus, mox a barbaris Danuvio transvectus est cum suo persuasore captivus.

 

2 In illa hora vir Dei, dum in cellula legeret, clauso repente codice: «Maurum», inquit, «cito requirite.» Quo nusquam reperto ipse quantocius Histri fluenta praetermeans latrones properanter insequitur, quos vulgus scamaras appellabat. Cuius venerandam praesentiam non ferentes supplices, quos ceperant, reddidere captivos.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech