Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

15. Quemadmodum in baiulos postes a parte fluminis ecclesiam sustentantes, quos aqua saepe superfluens transcendebat, orans Dei servus crucis signaculum securi scalpserit, quod signum numquam deinceps aqua penitus excedebat.

 

1 Quintanis appellabatur secundarum municipium Raetiarum, super ripam Danuvii situm: huic ex alia parte parvus fluvius, cui Businca nomen est, propinquabat. Is crebra inundatione Danuvii superfluentis excrescens nonnulla castelli spatia, quia in plano fundatum fuerat, occupabat. Ecclesiam etiam loci eius mansores extra muros ex lignis habuere constructam, quae pendula extensione porrecta defixis in altum stipitibus sustentabatur et furculis, cui ad vicem soli tabularum erat levigata coniunctio, quam, quotiens ripas excessisset, aqua superfluens occupabat.

 

2 Quintanensium itaque fide sanctus Severinus illuc fuerat invitatus. Ubi, cum tempore siccitatis venisset, interrogat, cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparerent. Accolae responderunt, quod frequenti fluminis alluvione, quicquid fuisset superstratum, continuo laberetur. At ipse: «Sternatur», inquit, «super tabulata nunc in Christi nomine pavimentum: iam videbitis amodo fluvium caelesti iussione prohibitum.»

 

3 Pavimento itaque perfecto ipse subter navi descendens accepta securi postes facta oratione percussit atque ad aquam fluminis venerandae crucis expresso signaculo dixit: «Non te sinit dominus meus Iesus Christus hoc signum crucis excedere.»

 

4 Ex illo itaque tempore, cum ex more fluvius crevisset in cumulos ambissetque viciniam, quam solebat, ita spatiis ecclesiae erat inferius, ut numquam sancti patibuli signaculum, quod impresserat homo Dei, prorsus excederet.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech