Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Eugippius
Vita sancti Severini

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

31. Quomodo Fevae, regi Rugorum, ad Lauriacum cum exercitu venienti occurrerit et in sua fide populos susceperit, ut eos ad inferiora oppida, id est Rugis viciniora, deduceret.

 

1 Feletheus, Rugorum rex, qui et Feva, audiens cunctorum reliquias oppidorum, quae barbaricos evaserant gladios, Lauriaco se per Dei famulum contulisse, assumpto veniebat exercitu, cogitans repente detentos abducere et in oppidis sibi tributariis atque vicinis, ex quibus unum erat Favianis, quae a Rugis tantummodo dirimebantur Danuvio, collocare.

 

2 Quam ob rem graviter universi turbati sanctum Severinum adiere suppliciter, ut in occursum regis egrediens eius animum mitigaret. Cui tota nocte festinans in vicesimo ab urbe miliario matutinus occurrit. Rex ergo, adventum eius protinus expavescens testabatur se illius fatigatione plurimum praegravatum: causas itaque repentinae occursionis inquirit.

 

3 Cui servus Dei: «Pax», inquit, «tibi, rex optime. Christi legatus advenio, subditis misericordiam precaturus. Recole gratiam, divina beneficia recordare, quibus pater tuus se frequenter sensit adiutum. Nam cunctis regni sui temporibus nihil me inconsulto gerere praesumebat. Qui monitis salutaribus non resistens crebris prosperitatibus recognovit, quanti valeret oboedientis animus quantumque triumphatoribus prosit suis non tumere victoriis.»

 

4 Et rex: «Hunc», inquit, «populum, pro quo benivolus precator accedis, non patiar Alamannorum ac Thoringorum saeva depraedatione vastari vel gladio trucidari aut in servitium redigi, cum sint nobis vicina ac tributaria oppida, in quibus debeant ordinari.»

 

5 Cui servus Christi constanter ita respondit: «Numquid arcu tuo vel gladio homines isti a praedonum vastatione creberrima sunt erepti et non potius Dei munere, ut tibi paulisper obsequi valeant, reservati? Nunc ergo, rex optime, consilium meum ne respuas, fidei meae hos committe subiectos, ne tanti exercitus conpulsione vastentur potius quam migrentur. Confido enim in domino meo, quod ipse, qui me fecit horum calamitatibus interesse, in perducendis eis idoneum faciet promissorem.»

 

6 His auditis, rex modestis allegationibus mitigatus cum suo protinus remeavit exercitu. Igitur Romani, quos in sua sanctus Severinus fide susceperat, de Lauriaco discedentes pacificis dispositionibus in oppidis ordinati benivola cum Rugis societate vixerunt. Ipse vero Favianis degens in antiquo suo monasterio nec admonere populos nec praedicere futura cessabat, asserens universos in Romani soli provinciam absque ullo libertatis migraturos incommodo.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech