Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De cometis

IntraText CT - Text

  • DE COMETIS
    • 1 - Summa Lincolniensis et definitiva veritatis de natura cometarum
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

DE COMETIS

 

1 - Summa Lincolniensis et definitiva veritatis de natura cometarum

 

Relictis opinionibus de natura tricarum, quas possibile est, ut formet sibi animus ab experimentis in rebus naturalibus, cum non profundaverit in eis ratiocinationes scientiarum spiritualium ... [sine dubio lacuna!] Cum autem in regione superlunari nihil renovetur praeter situm et ea, quae ex situ renovato accidunt, ut eclipsis et radiorum proiectiones invisibiles, necessarium est, quod cometa non est stella nova, nec aliquod novum in regione superlunari; quod in visione cometae novum est, est res existens sub globo lunari. Palam autem est ex lumine et splendore comae, quam trahit cometa, quod coma illa nihil aliud est quam ignis, quia sub luna et supra nos nihil lucet et splendet nisi solus ignis. -- Ignis autem duplex est, quia aut est non simul cum generatione deficiens, qualis est ignis elementum in sphaera sua, aut est ebullitio fumi accensi simul cum generatione sua deficiens, qualis est flamma apud nos generata. Non est autem possibile, ut trica sit ignis cum generatione sua transiens, quia non haberet materiam continue foventem eam in diuturnitate permanentiae suae; nec sequeretur materia illa motum caeli diurnum necessario, cum esset terrestris incomplete sublimata. Non enim videmus alios ignes ex materia terrestri in aere generatos diuturnae permanentiae nec motum caeli sequentes. Relinquitur ergo, quod trica sit ignis non cum generatione sua transiens. Hunc autem ignem descendere in regionem aeris a sphaera ignis etiam non esset possibile, quia non descendit ignis elementum a sphaera sua ad corpulenta, sed virtus elus tantum descendit cum radiis stellarum in sphaera ignis eiusdem; nec attingit ad sphaeram ignis motus turbulentus aut violentus. -- Relinquitur ergo, quod trica sit ignis generatus ex natura deorsum veniente.

Sed ex natura deorsum veniente non esset possibile, ut generetur ignis habens diuturnitatem permanentiae, nec, cum fuerit materia sublimata separata a natura terrestri, assimilata naturae cealesti. Palam est ergo, quod trica est ignis sublimatus separatus a natura terrestri et assimilatus naturae caelesti.

Cum autem agens et patiens completis actione et passione assimilentur, cum prius fuerint dissimilia, causa generans tricas necessario erit virtus caelestis, scilicet virtus stellae fixae vel erraticae, et verisimile est, quod uniuscuiusque tricae causa effectiva propria sit stella e directo, cuius materiam, cum qua apparet, minime (?) videt visus.

Cum autem tricae moveantur motu caeli diurno, manifestum est, quod motus caeli primi est causa motiva ipsius, et oboedientia ista, quam habent tricae ad virtutem caeli primi, signum est sublimationis earum et separationis a natura terrestri et assimilationis naturae caelesti.

Locatio autem cometae e directo unius stellae plus, quam e directo alterius, non est, nisi propter maiorem assimilationem illi stellae e directo, locaturque propter similitudinem, quam habet cum stella, cuius virtus eam sublimavit; trahitur a stella illa sicut ferrum ab adamante. -- Cum autem stella, quae sublimavit comam illam, sit de natura unius septem planetarum, eo quod omnis stella sit de natura unius eorum, palam est, quod coma est ignis sublimatus, assimilatus naturae unius septem planetarum. In omni namque re complexionata terrestri sunt res corporeae spiritales, assimilatae naturis caelestibus, incorporatae ipsis rebus complexionatis per actiones corporum caelestium. Cumque sit hic separatio, relinquitur res complicata a natura et infirmatur aut corrumpitur. Partes autem mundi sensibilis sunt facilioris et velocioris resolutionis quam partes eorum complicatorum, licet totus mundus sensibilis sit incorruptibilis et quaelibet res tota sit corruptio complicata.

Ex his ergo manifestum est, quod trica, quae est ignis sublimatus a partibus mundi sensibilis, signum est praecedentis sublimationis et separationis naturae spiritalis incorporatae rebus complexionatis et assimilatis tricae in natura spiritali.

Quapropter signum est infirmationis aut corruptionis rerum complexionatarum, quibus dominatur planeta, cuius naturae assimilatur trica visa, utpote si fuerit trica de natura solis, virtus stellae, quae tricam sublimavit et separavit eam a natura terrestri, separabit spiritus, qui sunt in corporibus complexionatis assimilatis naturae solis, et erit infirmatio aut corruptio in hominibus et animalibus et sementis, quibus sol principatur vel principaliter dominatur. Similiter si fuerit trica de natura Martis, patientur detrimentum aut corruptionem res naturales; et similiter currit res per ceteros planetas. Et quandoquidem ita et ignis in regione aeris existens propter proximitatem sui ad terram non apparet nisi in regione, ex cuius terrae vaporibus sublimatur, et in regionibus sub eodem parallelo existentibus. In regionibus quoque multum australibus aut septentrionalibus ab eodem parallelo non apparebit. -- Habet autem trica significationem super regionem, ex cuius corporibus sublimatur, super quam terram fuerit stella sublimans tricam fortioris situs et vehementioris impressionis in hora generationis tricae. In eadem namque hora novit stella eadem naturam spiritalem assimilatam naturae tricae, incorporatam rebus complexionatis illius regionis.

Verumtamen separatio illius naturae spiritalis a rebus complexionatis tardior est generatione tricae propter maiorem inoboedientiam rerum complexionatarum respectu actionum caelestium. Super quam autem regionem significet trica de omnibus regionibus existentibus sub eodem parallelo, in quibus apparet, non est facile discernere, nisi forte super illam significet, cuius hominum animos movet in affectionem aliquam, utpote admirationem aut timorem aut horrorem. Verisimile namque est, quod eorum animos quodam praesagio in visu suo plus ceteris movet, qui eius effectum iam inchoatum postea sunt censuri completum; et ex similitudine affectionis, quam imprimit in mentibus videntium, potest convinci qualitas rei futurae, cuius est signum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License