|
Dico tamen, quod
hi, qui considerant et experiuntur in rebus naturalibus et formant sibi
opiniones ab experimentis suis absque fundatione rationum, necessario incidunt
in opiniones falsas de natura tricarum diversificatas secundum diversitatem
experimentorum suorum, quibus usi sunt in radiationibus et generationibus
ignium et apparitionibus in visu per medium diaphanorum.
Prima
opinio: Qui enim experti sunt, quod radii solis incidentes supra speculum
reflectuntur multoties cum radiatione visibili, et sciunt tamen hoc, quod
stellae sunt specula reverberantia radios super se incidentes, opinantur
propter caudam, quam trahit cometa, esse radiositatem solis a stellis vel stellam
reflexam.
Improbatur
autem haec opinio, quia non semper protenditur cauda cometae in oppositum
solis, cum tamen omnes radii reflexi eant in oppositum incidentium ad angulos
aequales.
Secunda
opinio: Qui autem experti sunt, quod concursu multorum radiorum accenditur
ignis et inflammatur res in flammationes, propinqui sunt ad hoc, ut opinentur,
radios multos concurrere in supremo aeris, quo elevantur fumi accensibiles,
ibique per concursum radiorum fumum inflammari, ipsamque inflammationem
apparere stellam caudatam.
Ista
opinio falsificatur, quia si esset concursus radiorum accendens a stellis
ratione descendentium, cum non possit esse a stellis fixis, eo quod concursus
ille accendens semper esset stabilis et manens semper propter situm stellarum
fixarum in imaginibus suis uno modo manentem, esset necessario concursus
accendens radiorum recte descendentium a planetis et stellis fixis vel a
planetis tantum. Et cum planetae velociter permutent situm suum, non posset
concursus ille diu accendere. Cometae autem visi sunt per octo menses durasse.
Tertia
opinio: Qui autem consideraverunt, quod res multae propinquae ex distantia
visae appareant continuae, sciuntque, quod galaxias est congregatio stellarum
propinquarum in videndo visus continuatarum, prope sunt, ut ex hac similitudine
forment sibi opinionem, quod cometa sit aggregatio stellarum plurium
propinquarum, secundum significationem in qua apparet cometa ordinatarum et in
hora apparitionis ipsius concurrentium.
Sed hanc opinionem
destruit, quod cometae non semper apparent in via stellarum erraticarum, sed
extra eam pluries.
Quarta opinio: Qui autem
experti sunt, quod propter figuram perspicui interpositam inter videntem et rem
visam possibile est, ut res visa appareat multae et ut res magna appareat parva
et e converso, secundum exigentiam figurae perspicui interpositi, prope sunt,
ut opinentur, cometam esse stellam apparentem. Quae opinio etiam destruitur et
veritas assumatur, ut patet supra.
Finit
summa Lincolniensis.
|