|
DE GENERATIONE STELLARUM
Textus
Res eiusdem naturae eiusdem operationis se secundum naturam
suam effectivae sunt. Ergo si secundum naturam suam non sunt eiusdem
operationis effectivae, non
sunt eiusdem naturae. Sed sphaerae et stellae
non sunt eiusdem operationis secundum naturam suam effectivae. Ergo sphaerae et suae
stellae non sunt eiusdem naturae.
Prima patet ex hac propositione, quam dicit Aristoteles
II de generat.: «idem similiter se habens
non est natum facere nisi idem. «Minor huius syllogismi patet sic: Sol secundum praesentiam est
principium generationis et secundum suam absentiam corruptionis. Si ergo
solis sphaera esset eiusdem operis
vel operationis cum sole, cum in quolibet climate aequaliter praesens sit, esset in unoquoque
climate generatio semper. Sed hoc falsum est: igitur
et primum.
Item dicit Aristoteles in XVIII de animalibus, quod secundum revolutionem solis et lunae
et combinationes secundum eorum coniunctiones et operationes determinata sunt
tempora uniuscuiusque generationis
naturaliter, etsi quandoque propter indeterminationem materiae accidit contrarium. -- Sed sphaerarum
solis et lunae non est aliqua diversitas in oppositione et coniunctione et propterea non sunt principia eiusdem operationis naturaliter, cuius sol et luna. Patet ergo prior conclusio, quod
stella et sphaera sua non sunt eiusdem naturae. -- Sed omne corpus aut est
simplex aut compositum. Stella autem est corpus. Ergo stella est simplex vel
composita. -- Quod non sit simplex, patet, quia tantum sunt quinque corpora
simplicia secundum Aristotelem et alios philosophos, scillicet quattuor
elementa et corpus nobile, quod appellatur «quinta
essentia». -- Stella autem
non est de natura quintae essentiae; nec est stella elementum unum, quia, si
sic, septem planetae differentes secundum naturam facerent septem elementa,
quod sic non est. Aut cum quattuor sint tantummodo elementa, necesse est,
aliquem planetam communicare naturam alterius et non differre ab illo, sicut
pars ignis non differt ab ipso igne. Et patet contra experimentum. Differunt
enim in suis naturis specifice, ut determinatur in IV libro Albumazar. Cum ergo
non sit stella de natura alicuius corporis simplicis, erit stella corpus
compositum. Et non dico compositum ex materia et forma solum: sic enim
compositum non opponitur ei, quod est simplex, sed dico compositum ex
elementis; pluribus enim modis dicitur compositum. Erunt ergo corpora ex
elementis facta.
Item omne coloratum est mixtum. Stellae sunt corpora colorata. Ergo
stellae sunt corpora mixta. -- Prima patet duplici ratione, quarum prima haec
est: Colores sunt qualitates secundae ex primis generatae, ut dicitur in
Praedicamentis. Dicuntur enim passibiles qualitates, non quia generent
passionem, sed quia ex passionibus generantur. Ergo erit coloratum elementum ex
necessitate.
Item alia ratione sic: «Color est lux in extremitate perspicui in corpore
terminato. «Sed corpus terminatum
est corpus mixtum, et
corpus coloratum est corpus terminatum.
Ergo corpus coloratum est corpus mixtum.
-- Quod maior
huius syllogismi sit vera, patet. Si enim diceret
aliquis, quod corpus diaphanum esset terminatum, ut quinta essentia et ignis, autem
et aqua non sunt terminate, quia fluxibilia sunt, tunc esset coloratum
caelum, quia esset ibi lux in extremitate perspicui in corpore
terminato. Et etiam dicit Aristoteles, quod cum lux non sit, nisi in corpore
terminato, non est in corpore simplici. Ergo corpus terminatum non est simplex,
sed mixtum ex smiplicibus. -- Minor autem huius syllogismi patet per illud,
quod dicit Aristoteles, quod «proprium
sensibile visus est color.»
Ergo stellae non sunt visibiles nisi per colorem. Sunt igitur coloratae.
Si autem dicat aliquis, quod ibi est lux, sicut in corpore
simplici, et facit apparere solum, cum non sit, ut videtur aurora colorata et
mare coloratum, hoc est manifeste falsum et contra illud, quod dicit
Aristoteles, quod in simplicibus, quia non est ibi lux in corpore terminato,
non apparet eadem lux longe distantibus et prope. Sed
in stellis longe distantibus et prope semper, apparet
idem color. Et hoc est, cum
fuerit stella in auge sui excentrici aut in oppositione suae augis. Ergo non apparet color in stellis sicut in corpore simplici, sed sicut
in corpore terminato.
Item: Perspicuitas est quaedam natura communis aeris et aquae et
ignis et quintae essentiae, ut patet II de anima capitulo de lucido et in libro
de sensu et sensato expressius dicitur. Hoc ergo, quod non est perspicuum, non
est eiusdem naturae cum aliquo istorum. Sed stellae non sunt perspicuae; ergo
non sunt eiusdem naturae cum aliquo istorum. Quod stellae non sint
perspicuae, patet in luna. Nullum enim perspicuum facit umbram; luna facit
umbram: ergo luna non est perspicua. Quod luna faciat umbram, satis patet in
eclipsi solis. Si enim esset transparens, tunc pertransirent radii solis corpus
lunae, et tunc non diceremus corpus solis pati eclipsim. Si forte dicatur, quod
luna habeat naturam perspicui et non faciat umbram simpliciter, sed aliquo
modo: hoc est contra experimentum et contra rationem. Dicit enim Aristoteles,
quod in his quattuor corporibus praenotatis inest perspicuum secundum magis et
minus, ut in aere magis quam in aqua, et in igne magis quam in aere, et in quinta
essentia magis quam in aliis omnibus. -- Sic ergo sunt sphaerae ordinatae
secundum naturam suam: cum luna est aliquid habens de natura perspicui et cum
non tantum habeat quantum aqua, erit inferius aqua secundum naturam suam
communicans in natura terrestri.
Item in fine III de coelo et mundo probat Aristoteles,
quod in elementis non sunt figurae terminatae secundum suam essentiam. Et est
una ratio talis: Si esset elementum alicuius determinatae figurae secundum,
essentiam suam, necesse esset, omnem partem eius, cum sit eiusdem naturae cum
toto, esse eiusdem figurae. Tres
sunt autem figurae elementares, quae dividi possint semper in similes syllabas,
hoc est, ut dicit ibi, scilicet: circulus, triangulus et quadratum. Circulum
autem dividere in circulos ant ex circulis componere circulum non convenit,
nisi fuerint circuli super idem centrum omnes constituti. Cum ergo plura
sint elementa quam figurae huiusmodi, non sunt figurae elementis, determinatae.
Ex hoc argui potest, quod si sit aliquod corpus, cui
determinata fuerit figura circularis, omnis pars eius dissimilis erit figurae
circularis. Et sic dico circularis,
quod circuli inferiorum partium et etiam superiorum et totius fuerit idem
centrum. Sed stella, cum sit corpus rotundum, non habet idem centrum cum
sua sphaera. Ergo non est pars suae
sphaerae, cum idem sit centrum partis circuli et totius in habentibus figuram
circularem. Et sic patet prima conclusio, scilicet quod est elementatum, cum
non sit pars quintae essentiae, nec alicuius alterius elementi.
Item: creatio
duplicem habet respectum, scilicet ad creaturam et ad creatorem. Si ad creaturam comparetur, haec erit una et uniformis
creatio conformium rerum.
Ergo si non sint res uniformes secundum naturam, non sunt eiusdem creationis. Sed stella et sua sphaera non sunt uniformes; differunt enim essentialiter in suis luminibus. Ergo sunt diversae creationis.
Sed caelum est factum ex tota vel nova materia, ut dicit Aristoteles primo de caelo et mundo. Igitur in factione stellae non
est factio novae materiae. Cum ergo factae sint ex aliquibus, aut erunt ex
quinta essentia, ant ex elementis; non ex quinta essentia, quia immobilis et
impermutabilis est: ergo ex elementis.
Item supponunt doctores alchimiae, quod in unoquoque
corpore naturali et omplexionato inest quinta essentia et est sicut continens
quattuor elementa, et secundum quod est in corporibus, est permutabilis et
alterabilis. Cum ergo quinta essentia, quae est impermutabilis secundum se, sit
permutabilis per humiliationem sui ad inferiora, quare eodem modo ea, quae
permutabilia sunt secundum se, non possunt fieri incorruptibilia per
sublimationem, cum maius sit incorruptibile fieri corruptibile, quam
corruptibile fieri incorruptibile?
|