Praefatio
Multi sunt
quos ipsa adeo natura ingenio destitutos reliquit ut ea etiam quae facilia sunt
intellectu vix capere possint, et horum duo genera mihi esse videntur. nam sunt
quidam, qui, licet suam hebetudinem non ignorent, eo tamen quo valent conamine
ad scientiam anhelant, et indesinenter studio insistentes, quod minus habent
effectu operis, obtinere merentur effectu voluntatis. ast alii quoniam summa se
comprehendere nequaquam posse sentiunt, minima etiam negligunt, et quasi in suo
torpore securi quiescentes eo amplius in maximis lumen veritatis perdunt, quo
minima quae intelligere possent discere fugiunt. unde psalmista: Noluerunt,
inquit, intelligere ut bene agerent. longe enim aliud est nescire atque aliud
nolle scire. nescire siquidem infirmitatis est, scientiam vero detestari,
pravae voluntatis. est aliud hominum genus quos admodum natura ingenio ditavit
et facilem ad veritatem veniendi aditum praestitit, quibus, etsi impar sit
valitudo ingenii, non eadem tamen omnibus virtus aut voluntas est per exercitia
et doctrinam naturalem sensum excolendi. nam sunt plerique qui negotiis huius
saeculi et curis super quam necesse sit impliciti aut vitiis et voluptatibus
corporis dediti, talentum Dei terra obruunt, et ex eo nec fructum sapientiae,
nec usuram boni operis quaerunt, qui profecto valde detestabiles sunt. rursus
aliis rei familiaris inopia et tenuis census discendi facultatem minuit. quos
tamen plene per hoc excusari minim posse credimus, cum plerosque fame siti
nuditate laborantes ad scientiae fructum pertingere videamus. et tamen aliud
est cum non possis, aut ut verius dicam, facile non possis discere, atque aliud
posse et nolle scire. sicut enim gloriosius est, cum nullae suppetant
facultates, sola virtute sapientiam apprehendere, sic profecto turpius est
vigere ingenio, divitiis affluere, et torpere otio.
Duae praecipue res sunt quibus quisque ad scientiam
instruitur, videlicet lectio et meditatio, e quibus lectio priorem in doctrina
obtinet locum, et de hac tractat liber iste dando praecepta legendi. tria autem
sunt praecepta magis lectioni necessaria: primum, ut sciat quisque quid legere
debeat, secundum, quo ordine legere debeat, id est, quid prius, quid postea,
tertium, quomodo legere debeat. de his tribus per singula agitur in hoc libro.
instruit autem tam saecularium quam divinarum scripturarum lectorem. unde et in
duas partes dividitur, quarum unaquaeque tres habet distinctiones. in prima
parte docet lectorem artium, in secunda parte divinum lectorem. docet autem hoc
modo, ostendendo primum quid legendum sit, deinde quo ordine et quomodo
legendum sit. ut autem sciri possit quid legendum sit aut quid praecipue
legendum sit, in prima parte primum numerat originem omnium artium deinde
descriptionem et partitionem earum, id est, quomodo unaquaeque contineat aliam,
vel contineatur ab alia, secans philosophiam a summo usque ad ultima membra.
deinde enumerat auctores artium et postea ostendit quae ex his videlicet
artibus praecipue legendae sint. deinde etiam quo ordine et quomodo legendae
sint, aperit. postremo legentibus vitae suae disciplinam praescribit, et sic
finitur prima pars. in secunda parte determinat quae scripturae divinae
appellandae sint, deinde numerum et ordinem divinorum librorum et auctores
eorum et interpretationes nominum. postea agit de quibusdam proprietatibus
divinae scripturae quae magis sunt necessariae. deinde docet qualiter legere
debeat sacram scripturam is qui in ea correctionem morum suorum et formam
vivendi quaerit. ad ultimum docet illum qui propter amorem scientiae eam legit,
et sic secunda quoque pars finem accipit.
|