25.
Quinta: venatio.
Venatio dividitur in ferinam, aucupium et
piscaturam. ferina multis modis exercetur, retibus, pedicis, laqueis,
praecipitiis, arcu, iaculis, cuspide, indagine, pennarum odore, canibus,
accipitribus. aucupium fit laqueis, pedicis, retibus, arcu, visco, hamo.
piscatura fit sagenis, retibus, gurgustiis, hamis, iaculis. ad hanc disciplinam
pertinet omnium ciborum, saporum, et potuum apparatus. nomen tamen accepit ab
una parte sua, quia antiquitus plus venatione vesci solebant, sicut adhuc in
quibusdam regionibus, ubi rarissimus usus panis est, carnem pro cibo et mulsum
vel aquam pro potu habent. cibus in duo dividitur, in panem et obsonium. panis
dictus est, vel quasi ponis, quia omnibus mensis apponitur, vel a Graeco pan,
quod est omne, quia nullum convivium bonum sine pane ducitur. panis multa sunt
genera, azymus, fermentatus, subcinericius, rubigus, spongia, placenta,
clibanicus, dulcia, siligeneus, amolum, simila, et cetera multa. obsonium
dicitur quasi adiunctum pani, quod nos cibarium dicere possumus. huius multa
sunt genera, carnes, pulmenta, mulsa, holera, fructus. carnes aliae sunt assae,
aliae frixae, aliae elixae, aliae crudae, aliae salsae. aliae dicuntur
succidia, lardum quoque sive taxea, perna vel petasunculus, axungia, arvina,
adeps. pulmenti item multa sunt genera, Lucaniae farcimen, minutal, afrotum,
mortisia Galatiae, et cetera quaecumque princeps coquorum excogitare potuit.
mulsa habent lac, colostrum, babdutam, butyram, caseum, serum. holerum et
fructuum nomina enumeret qui potest? sapores alii calidi sunt, alii frigidi,
alii amari, alii dulces, alii sicci, alii humidi. potus alii tantum sunt potus,
id est, qui humectant tantum, non nutriunt, ut aqua; alii potus et cibus, id
est, qui humectant et nutriunt, ut vinum. rursum, qui cibus sunt, alii
naturaliter sunt cibus, ut vinum et sicera quaelibet; alii accidentaliter, ut cervisia,
medones. venatio igitur continet omnia pistorum, carnificum, coquorum, cauponum
officia.
|