Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • 28. De logica quae est quarta pars philosophiae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

28. De logica quae est quarta pars philosophiae.

 

Logica dividitur in grammaticam et in rationem disserendi. gramma Graece, littera interpretatur Latine, inde dicta est grammatica, id est, litteralis scientia. littera proprie est figura quae scribitur; elementum, sonus qui pronuntiatur. ceterum hic large accipienda est littera, ut et vocem et scripturam intelligamus, utrumque enim ad grammaticam pertinet. quidam dicunt grammaticam non esse partem philosophiae, sed quasi quoddam appendicium et instrumentum ad philosophiam. de ratione autem disserendi Boethius dicit quod et pars esse possit et instrumentum ad philosophiam, sicut pes, manus, lingua, oculi, etc., partes sunt corporis et instrumenta. grammatica simpliciter agit de vocibus, id est, secundum se inventionem et formationem, compositionem, inflectionem, prolationem, et cetera ad pronuntiationem tantum pertinentia pertractans. ratio disserendi agit de vocibus secundum intellectus.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License