Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • 29. De grammatica.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

29. De grammatica.

 

Grammatica dividitur in litteram, syllabam, dictionem et orationem. vel aliter grammatica dividitur in litteras, id est, id quod scribitur, et voces, id est, id quod pronuntiatur. vel aliter, grammatica dividitur in nomen, verbum, participium, pronomenadverbium, praepositionem, coniunctionem, interiectionem, vocem articulatam, litteram, syllabam, pedes, accentus, posituras, notas, orthographiam, analogiam, etymologiam, glossas, differentias, barbarismum, soloecismum, vitia, metaplasma, schemata, tropos, prosas, metra, fabulas, historias. quorum idcirco expositionem transeo, quia et prolixior esset quam huius schedulae brevitas expetat, et quia etiam in hoc opusculo, divisiones tantum rerum et nomina investigare proposui, ut tantummodo quoddam principium doctrinae lectori conderetur. qui autem haec scire desiderat, legat Donatum, Servium, Priscianum De accentibus et Priscianum De duodecim versibus Vergilii, et Barbarismum, et Isidorum etymologiarum.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License