2. De
auctoribus artium.
Theologus apud Graecos Linus fuit, apud
Latinos, Varro, et nostri temporis, Ioannes Scotus de decem categoriis in Deum.
physicam naturalem, apud Graecos, Thales Milesius unus de septem sapientibus
repperit, apud Latinos, Plinius descripsit. arithmeticam Samius Pythagoras
invenit, Nicomachus scripsit. apud Latinos primum Apuleius, deinde Boethius
transtulit. hic etiam Pythagoras Mathen tetrados fecit, id est, librum de
doctrina quadrivii, et Y ad similitudinem vitae humanae invenit. musicae
repertorem Moyses dicit fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain, Graeci
Pythagoram, alii Mercurium, qui primus tetrachordum instituit, alii Linum, vel
Zetum, vel Amphionem. geometriam apud Aegyptum primum dicunt esse repertam,
cuius auctor apud Graecos optimus Euclides fuit. huius artem transtulit
Boethius. Eratosthenes quoque sagacissimus in geometria, qui ambitum orbis
repperit. dicunt quidam quod Cham filius Noe astronomiam primus invenerit.
Chaldaei primum astrologiam docuerunt, secundum nativitatis observantiam.
Iosephus autem asseverat Abraham primum instituisse Aegyptios astrologiam.
astronomiam Ptolomaeus rex Aegypti reparavit. hic etiam canones instituit
quibus cursus astrorum invenitur. aiunt quidam Nemroth gigantem summum fuisse
astrologum, sub cuius nomine etiam astronomia invenitur. Graeci dicunt hanc
artem ab Atlante prius excogitatam, propter quod etiam caelum sustinuisse
fertur. ethicae inventor Socrates fuit, de qua viginti quattuor libros secundum
positivam iustitiam scripsit. deinde Plato discipulus eius libros multos De
republica secundum utramque iustitiam, naturalem scilicet et positivam,
conscripsit. deinde Tullius in Latino sermone libros De republica ordinavit.
Fronto quoque philosophus scripsit librum Strategematon, id est, militaris
suavitatis. mechanica diversos habuit auctores. Hesiodus Ascraeus primus apud
Graecos in describendis rebus rusticis studuit, deinde Democritus. magnus
quoque Carthaginiensis in viginti octo voluminibus studium agriculturae
conscripsit, apud Romanos primus Cato De agricultura instituit, quod deinde
Marcus Terentius expolivit. Vergilius quoque Georgica fecit, deinde Cornelius
et Iulius Atticus, Aemilianus sive Columella insignis orator, qui totum corpus
disciplinae huius complexus est. Vitruvius quoque De architectura, Palladius De
agricultura. lanificii usum apud Graecos primam Minervam monstrasse ferunt. hanc
etiam primam telam ordinasse, lanas colorasse, olivae quoque et fabricae
inventricem fuisse credunt. ab ipsa Daedalus didicit, et ipse post eam fabricam
fecisse creditur. apud Aegyptum autem Isis filia Inachi usum serendi lini
repperit, et qualiter inde vestimenta fierent, monstravit. similiter lanae usum
ibidem ipsa repperit. in Lybia primum usus lanae exortus est a templo Ammonis.
Ninus rex Assyriorum primus bella movit. Vulcanum primum fabrum fuisse credunt,
divina autem historia, Tubal. primus Prometheus ferreo circulo lapidem
imprimens usum anuli invenit. navigii usum Pelasgi primi invenerunt. Ceres
primum in Graecia apud Eleusim usum frumenti invenit, Isis in Aegypto. Pilumnus
in Italia usum frumenti et farris et ritum molendi et pinsendi, Tagus in
Hispania ritum serendi. Osiris apud Aegyptum cultum vinearum repperit, Liber
apud Indos. Daedalus primus mensam et sellam fecit. Apicius quidam primus
composuit apparatum coquinae, qui tandem in ea, consumptis bonis, morte
voluntaria periit. medicinae auctor apud Graecos Apollo fuit, hanc filius eius
Aesculapius laude et opere ampliavit, qui postquam fulmine periit. diu medendi
cura intermissa est latuitque per annos paene quingentos, usque ad tempus
Artaxerxis regis. tunc eam revocavit in lucem Hippocrates, Asclepio patre
genitus in insula Coo. ludi a Lydis initium sumpsisse creduntur, qui ex Asia
venientes in Etruria consederunt sub Tyrreno duce, ibique inter ceteros
superstitionum suarum ritus spectacula instituerunt, quem morem Romani imitati
sunt, accersitis inde artificibus, indeque ludi a Lydis vocati sunt. litterae
Hebraeorum a Moyse per legem initium sumpsisse creduntur, Chaldaeorum et
Syrorum per Abraham. Aegyptiorum litteras Isis
invenit; Graecorum, Phoenices, quas Cadmus a Phoenice in Graeciam attulit.
Carmentis, mater Evandri, quae proprio nomine Nicostrata vocabatur, Latinas
litteras repperit. divinam historiam primus Moyses scripsit. Apud gentiles
primus Dares Phrygius Troianam historiam edidit, quam in foliis palmarum ab eo
scriptam esse ferunt. post Daretem, in Graecia Herodotus historicus primus
habitus est, post quem Pherecydes hisdem temporibus claruit quibus Esdras legem
scripsit. fabulas primum invenisse creditur Alcmon Crotoniensis. Aegyptus mater est artium, inde in Graeciam,
deinde in Italiam venerunt. in ea primum grammatica reperta est tempore Osiris,
mariti Isidis. in ea quoque dialectica primum inventa est a Parmenide, qui
civitates et coetus hominum fugiens in rupe consedit non modico tempore, sicque
dialecticam excogitavit, unde et rupes Parmenidis appellata est. Plato autem
post mortem Socratis magistri sui amore sapientiae Aegyptum demigravit, ibique
perceptis liberalibus studiis, Athenas rediit, et apud Academiam, villam suam,
coadunatis discipulis, philosophiae studiis operam dedit. hic primum logicam
rationalem Graecis instituit, quam postea Aristoteles, discipulus eius,
ampliavit, perfecit et in artem redegit. Marcus Terentius Varro primus
dialecticam de Graeco in Latinum transtulit. postea Cicero Topica invenit.
Demosthenes, fabri filius, apud Graecos rhetoricae repertor creditur, Tisias
apud Latinos, Corax apud Syracusas. haec ab Aristotele et Gorgia et Hermagora
in Graeco scripta est, translata in Latinum a Tullio, Quintiliano et Titiano.
|