3. Quae artes praecipue legendae
sint.
Ex his
autem omnibus scientiis supra enumeratis, septem specialiter discreverant
antiqui in studiis suis ad opus erudiendorum, in quibus tantam utilitatem esse
prae ceteris omnibus perspexerunt, ut, quisquis harum disciplinam firmiter
percepisset, ad aliarum notitiam postea inquirendo magis et exercendo quam
audiendo perveniret. sunt enim quasi optima quaedam instrumenta et rudimenta
quibus via paratur animo ad plenam philosophicae veritatis notitiam. hinc trivium
et quadrivium nomen accepit, eo quod his, quasi quibusdam viis, vivax animus ad
secreta sophiae introeat. nemo tunc temporis nomine magistri dignus videbatur,
qui non harum septem scientiam profiteri posset. Pythagoras quoque hanc in
studiis suis consuetudinem servasse legitur, ut usque ad septenium, secundum
numerum videlicet septem liberalium artium, nullus discipulorum suorum de his
quae ab ipso dicebantur rationem poscere auderet, sed fidem dare verbis
magistri quousque omnia audivisset, sicque iam per semetipsum rationem eorum
posset invenire. has septem tanto studio quidam didicisse leguntur, ut plane
omnes ita in memoria tenerent, ut, quascunque scripturas deinde ad manum
sumpsissent, quascumque quaestiones solvendas aut comprobandas proposuissent,
ex his regulas et rationes ad definiendum id de quo ambigeretur folia librorum
revolvendo non quaererent, sed statim singula corde parata haberent. hinc
profecto accidit tot eo tempore fuisse sapientes ut plura ipsi scriberent quam
nos legere possimus. scholares vero nostri aut nolunt aut nesciunt modum
congruum in discendo servare, et idcirco multos studentes, paucos sapientes
invenimus. mihi vero videtur non minori cura providendum esse lectori, ne in
studiis inutilibus operam suam expendat quam ne in bono et utili proposito
tepidus remaneat. malum est bonum negligenter agere, peius est in vanum labores
multos expendere. sed quia non omnes hanc discretionem habere possunt, ut
intelligant quid sibi expediat, idcirco, quae scripturae mihi utiliores videantur,
lectori breviter demonstrabo, ac deinde de modo quoque discendi pauca adnectam.
|