4. De
duobus generibus scripturarum.
Duo sunt genera scripturarum. primum genus
est earum quae propriae artes appellantur. secundum est earum quae sunt
appendicia artium. artes sunt quae philosophiae supponuntur, id est, quae
aliquam certam et determinatam partem philosophiae materiam habent, ut est
grammatica, dialectica, et ceterae huiusmodi. appendentia artium sunt quae
tantum ad philosophiam spectant, id est, quae in aliqua extra philosophiam
materia versantur. aliquando tamen quaedam ab artibus discerpta sparsim et
confuse attingunt, vel si simplex narratio est, viam ad philosophiam
praeparant. huiusmodi sunt omnia poetarum carmina, ut sunt tragoediae,
comoediae, satirae, heroica quoque et lyrica, et iambica, et didascalica
quaedam, fabulae quoque et historiae, illorum etiam scripta quos nunc
philosophos appellare solemus, qui et brevem materiam longis verborum ambagibus
extendere consueverunt, et facilem sensum perplexis sermonibus obscurare. vel
etiam diversa simul compilantes, quasi de multis coloribus et formis, unam
picturam facere. nota quae tibi distinxi. duo sunt, artes et appendicia artium.
sed inter haec tanta mihi distantia esse videtur, ut ille ait:
Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis
humilis quantum saliunca rosetis.
ita ut
quicumque ad scientiam pertingere cupit, si relicta veritate artium reliquis se
implicare voluerit, materiam laboris, ut non dicam infinitam, plurimam inveniat
et fructum exiguum. denique artes sine appendiciis suis perfectum facere
lectorem possunt, illa sine artibus nihil perfectionis conferre valent, maxime
cum nihil in se expetendum habeant unde lectorem invitent nisi traductum ab
artibus et accommodatum, neque quisquam in eis quaerat nisi quod artium est.
quapropter mihi videtur primum operam dandam esse artibus ubi fundamenta sunt
omnium, et pura simplexque veritas aperitur, maxime his septem quas praedixi,
quae totius philosophiae instrumenta sunt. deinde cetera quoque, si vacat,
legantur, quia aliquando plus delectare solent seriis admixta ludicra, et
raritas pretiosum facit bonum. sic in medio fabulae cursu inventam sententiam
avidius aliquando retinemus. verumtamen in septem liberalibus artibus
fundamentum est omnis doctrinae, quae prae ceteris omnibus ad manum habendae
sunt, utpote sine quibus nihil solet aut potest disciplina philosophica
explicare et definire. hae quidem ita sibi cohaerent et alternis vicissim
rationibus indigent, ut si vel una defuerit, ceterae philosophum facere non
possunt. unde mihi errare videntur qui non attendentes talem in artibus
cohaerentiam quasdam sibi ex ipsis eligunt, et, ceteris intactis, in his se
posse fieri perfectos putant.
|