5.
Unicuique arti quod suum est tribuendum esse.
Est rursum alius error non multo minor
isto, quem summopere vitare oportet. sunt enim quidam, qui licet ex his quae legenda
sunt nihil praetermittant, nulli tamen arti quod suum est tribuere norunt, sed
in singulis legunt omnes. in grammatica de syllogismorum ratione disputant, in
dialectica inflexiones casuales inquirunt, et quod magis irrisione dignum est,
in titulo totum paene legunt librum, et «incipit» tertia vix lectione
expediunt. non alios docent huiusmodi, sed ostentant suam scientiam. sed utinam
quales mihi, tales omnibus apparerent! attende quam perversa sit haec
consuetudo, cum profecto quanto magis superflua aggregaveris, tanto minus ea
quae utilia sunt capere possis vel retinere. in qualibet igitur arte duo nobis
maxime discernenda sunt et distinguenda, primum, qualiter oporteat de ipsa arte
agere, secundum, qualiter oporteat ipsius artis rationes quibuslibet aliis
rebus accommodare. duo sunt, agere de arte, et agere per artem. verbi gratia,
agere de arte, ut est agere de grammatica, agere per artem, ut est agere
grammatice. distingue haec duo, agere de grammatica, et agere grammatice. de
grammatica agit, qui regulas de vocibus datas et praecepta ad hanc artem
pertinentia tractat. grammatice agit omnis qui regulariter loquitur vel
scribit. agere igitur de grammatica quibusdam tantummodo scripturis, ut
Prisciano, Donato, Servio convenit, agere vero grammatice, omnibus. cum igitur
de qualibet arte agimus, maxime in docendo, ubi omnia ad compendium
restringenda sunt et ad facilem intelligentiam evocanda, sufficere debet id de
quo agitur quantum brevius et apertius potest explanare, ne si alienas nimium
rationes multiplicaverimus, magis turbemus quam aedificemus lectorem. non omnia
dicenda sunt quae dicere possumus, ne minus utiliter dicantur ea quae dicere
debemus. id tandem in unaquaque arte quaeras quod ad eam specialiter pertinere
constiterit. deinde cum legeris artes, et quid uniuscuiusque sit proprium
agnoveris disputando et conferendo, tunc demum rationes singularum invicem
conferre licebit, et ex alterna consideratione vicissim quae minus prius
intellexeras investigare. noli multiplicare diverticula quoadusque semitas
didiceris. securus discurres cum errare non timueris.
|