10. De meditatione.
Meditatio
est cogitatio frequens cum consilio, quae causam et originem, modum et
utilitatem uniuscuiusque rei prudenter investigat. meditatio principium sumit a
lectione, nullis tamen stringitur regulis aut praeceptis lectionis. delectatur
enim quodam aperto decurrere spatio, ubi liberam contemplandae veritati aciem
affigat, et nunc has, nunc illas rerum causas perstringere, nunc autem profunda
quaeque penetrare, nihil anceps, nihil obscurum relinquere. principium ergo
doctrinae est in lectione, consummatio in meditatione, quam si quis familiarius
amare didicerit eique saepius vacare voluerit, iucundam valde reddit vitam, et
maximam in tribulatione praestat consolationem. ea enim maxime est, quae animam
a terrenorum actuum strepitu segregat, et in hac vita etiam aeternae quietis
dulcedinem quodammodo praegustare facit. cumque iam per ea quae facta sunt eum
qui fecit omnia quaerere didicerit et intelligere, tunc animum pariter et
scientia erudit et laetitia perfundit, unde fit ut maximum in meditatione sit oblectamentum.
tria sunt genera meditationis. unum constat in circumspectione morum, aliud in
scrutatione mandatorum, tertium in investigatione divinorum operum. mores sunt
in vitiis et virtutibus. mandatum divinum, aliud praecipiens, aliud promittens,
aliud terrens. opus Dei est, et quod creat potentia, et quod moderatur
sapientia, et quod cooperatur gratia. quae omnia, quanta sint admiratione
digna, tanto magis quisque novit, quanto attentius Dei mirabilia meditari
consuevit.
|