11. De memoria.
De memoria
hoc maxime in praesenti praetermittendum non esse existimo, quod sicut ingenium
dividendo investigat et invenit, ita memoria colligendo custodit. oportet ergo
ut, quae discendo divisimus, commendanda memoriae colligamus. colligere est ea
de quibus prolixius vel scriptum vel disputatum est ad brevem quandam et
compendiosam summam redigere, quae a maioribus epilogus, id est, brevis
recapitulatio supradictorum appellata est. habet namque omnis tractatio aliquod
principium, cui tota rei veritas et vis sententiae innititur, et ad ipsum
cuncta alia referuntur. hoc quaerere et considerare colligere est. unus fons
est et multi rivuli, quid anfractus fluminum sequeris? tene fontem et totum
habes. hoc idcirco dico, quoniam memoria hominis hebes est et brevitate gaudet,
et, si in multa dividitur, fit minor in singulis. debemus ergo in omni doctrina
breve aliquid et certum colligere, quod in arcula memoriae recondatur, unde
postmodum, cum res exigit, reliqua deriventur. hoc etiam saepe replicare et de
ventre memoriae ad palatum revocare necesse est, ne longa intermissione
obsoleat. unde rogo te, o lector, ne nimium laeteris si multa legeris, sed si
multa intellexeris nec tantum intellexeris sed retinere potueris. alioquin nec
legere multum prodest, nec intelligere. quare superius me dixisse recolo eos
qui doctrinae operam dant ingenio et memoria indigere.
|