13. De humilitate.
Principium
autem disciplinae humilitas est, cuius cum multa sint documenta, haec tria
praecipue ad lectorem pertinent: primum, ut nullam scientiam, nullam scripturam
vilem teneat, secundum, ut a nemine discere erubescat, tertium, ut cum
scientiam adeptus fuerit, ceteros non contemnat. multos hoc decipit, quod ante
tempus, sapientes videri volunt. hinc namque in quendam elationis tumorem
prorumpunt, ut iam et simulare incipiant quod non sunt et quod sunt erubescere,
eoque longius a sapientia recedunt quo non esse sapientes, sed putari putant.
eiusmodi multos novi, qui, cum primis adhuc elementis indigeant, non nisi
summis interesse dignantur, et ex hoc solummodo se magnos fieri putant, si
magnorum et sapientium vel scripta legerint vel audierint verba. «nos,»
inquiunt, «vidimus illos. nos ab illis legimus. saepe nobis loqui illi
solebant. illi summi, illi famosi, cognovertunt nos.» sed utinam me nemo
agnoscat et ego cuncta noverim! Platonem vidisse, non intellexisse gioriamini.
puto indignum vobis est deinceps ut me audiatis. non ego sum Plato, nec
Platonem videre merui. sufficit vobis: ipsum philosophiae fontem potastis, sed
utinam adhuc sitiretis! rex post aurea pocula de vase bibit testeo. quid
erubescitis? Platonem audistis, audiatis et Chrysippum. in proverbio dicitur:
Quod tu non nosti, fortassis novit Ofellus. nemo est cui omnia scire datum sit,
neque quisquam rursum cui aliquid speciale a natura accepisse non contigerit.
prudens igitur lector omnes libenter audit, omnia legit, non scripturam, non
personam, non doctrinam spernit. indifferenter ab omnibus quod sibi deesse
videt quaerit, nec quantum sciat, sed quantum ignoret, considerat. hinc illud
Platonicum aiunt: Malo aliena verecunde discere, quam mea impudenter ingerere.
cur enim discere erubescis, et nescire non verecundaris? pudor iste maior est
illo. aut quid summa affectas cum tu iaceas in imo? considera potius quid vires
tuae ferre valeant. aptissime incedit, qui incedit ordinate. quidam dum magnum
saltum facere volunt, praecipitium incidunt. noli ergo nimis festinare. hoc
modo citius ad sapientiam pertinges. ab omnibus libenter disce quod tu nescis,
quia humilitas commune tibi facere potest quod natura cuique proprium fecit.
sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris. qui ab omnibus
accipiunt, omnibus ditiores sunt. nullam denique scientiam vilem teneas, quia
omnis scientia bona est. nullam, si vacat, scripturam vel saltem legere
contemnas. si nihil lucraris, nec perdis aliquid, maxime cum nulla scriptura
sit, secundum meam aestimationem, quae aliquid expetendum non proponat, si
convenienti loco et ordine tractetur; quae non aliquid etiam speciale habeat,
quod diligens verbi scrutator alibi non inventum, quanto rarius, tanto gratius
carpat. nihil tamen bonum est quod melius tollit. si omnia legere non potes, ea
quae sunt utiliora lege. etiam si omnia legere potueris, non tamen idem omnibus
labor impendendus est. sed quaedam ita legenda sunt ne sint incognita, quaedam
vero ne sint inaudita, quia aliquando pluris esse credimus quod non audivimus,
et facilius aestimatur res cuius fructus agnoscitur. videre nunc potes quam
necessaria tibi sit haec humilitas, ut nullam scientiam vilipendas et ab
omnibus libenter discas. similiter tibi quoque expedit, ut, cum tu aliquid
sapere coeperis, ceteros non contemnas. hoc autem tumoris vitium hinc quibusdam
accidit, quod suam scientiam nimis diligenter inspiciunt, et cum sibi aliquid
esse visi fuerint, alios, quos non noverunt, tales nec esse nec potuisse fieri
putant. hinc etiam ebullit, quod nugigeruli nunc quidam, nescio unde,
gloriantes, priores patres simplicitatis arguunt, et secum natam, secum
morituram credunt sapientiam. in divinis eloquiis ita simplicem loquendi modum
esse aiunt, ut in eis magistros audire non oporteat, posse satis quemque
proprio ingenio veritatis arcana penetrare. corrugant nasum et valgium torquent
in lectores divinitatis, et non intelligunt quod Deo iniuriam faciunt, cuius
verba pulchro quidem vocabulo simplicia, sed sensu pravo insipida praedicant.
non est mei consilii huiusmodi imitari. bonus enim lector humilis debet esse et
mansuetus, a curis inanibus et voluptatum illecebris prorsus alienus, diligens
et sedulus, ut ab omnibus libenter discat, numquam de scientia sua praesumat,
perversi dogmatis auctores quasi venena fugiat, diu rem pertractare antequam
iudicet discat, non videri doctus, sed esse quaerat, dicta sapientium
intellecta diligat, et ea semper coram oculis quasi speculum vultus sui tenere
studeat. et si qua forte obscuriora intellectum eius non admiserint, non statim
in vituperium prorumpat, ut nihil bonum esse credat, nisi quod ipse intelligere
potuit. haec est humilitas disciplinae legentium.
|