14. De
studio quaerendi.
Studium quaerendi ad exercitium pertinet,
in quo exhortatione magis quam doctrina lector indiget. qui enim diligenter
inspicere voluerit quid antiqui propter amorem sapientiae pertulerint, quam
memoranda posteris virtutis suae monimenta reliquerint, quamlibet suam
diligentiam inferiorem esse videbit. alii calcabant honores, alii proiecerunt
divitias, alii acceptis iniuriis gaudebant, alii poenas spreverunt, alii
contubernia hominum deserentes, ultimos recessus et secreta eremi penetrantes,
soli se philosophiae dedicabant, ut eo contemplationi vacarent liberius, quo
nullis quae virtutis iter impedire solent cupiditatibus animum subiecissent.
Parmenides philosophus quindecim annis in rupe Aegyptia consedisse legitur. et
Prometheus ob immodicam meditandi curam in monte Caucaso vulturi expositus
memoratur. quia enim sciebant verum bonum non in aestimatione hominum sed in
pura conscientia esse absconditum, et eos iam non homines esse, qui rebus
perituris inhaerentes bonum suum non agnoscerent, ideo, quantum mente et
intelligentia a ceteris differrent, ipsa locorum distantia demonstrabant, ne
una teneret habitatio quos non eadem sociabat intentio. quidam philosopho
referebat dicens: Numquid non vides quia te derident homines? et ille: Ipsi me,
inquit, derident, et eos asini. cogita si potes, quanti aestimaverit laudari ab
his, a quibus nec vituperari timuit. de alio rursum legitur, quod post omnia
disciplinarum studia et artium acumina ad opus figuli descenderit. et alterius
cuiusdam discipuli cum laudibus magistrum suum efferrent, inter cetera nec
sutoriae peritia eum carere gloriati sunt. hanc igitur diligentiam in nostris
lectoribus es se vellem, ut numquam in eis senesceret sapientia. sola Abisag
Sunamitis senem David calefecit quia amor sapientiae etiam marcescente corpore
dilectorem suum non deserit. omnes paene virtutes corporis mutantur in senibus,
et crescente sola sapientia, decrescunt cetera. senectus enim illorum qui
adolescentiam suam honestis actibus instruxerunt, aetate fit doctior, usu
tristior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos
fructus metit. unde et sapiens ille vir Graeciae, Themistocles, cum expletis
centum septem annis se mori cerneret, dixisse fertur se dolere quod egrederetur
de vita quando sapere coepisset. Plato lxxxi anno scribens mortuus est.
Socrates xcviiii annos in docendi scribendique dolore laboreque complevit.
taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et
Eleantem qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt.
Ad poetas
venio, Homerum, Hesiodum, Simonidem, Tersicorum, qui grandes natu cycneum
nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt. Sophocles cum post
nimiam senectutem, et rei familiaris neglegentiam, a filiis accusaretur amentiae,
Oedippi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudici, et tantum sapientiae
in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in favorem
theatri converteret. nec mirum cum etiam Cato censorius et Romani generis
disertissimus, iam senex graecas litteras discere nec erubuerit nec
desperaverit. certe Homerus refert quod de lingua Nestoris, iam vetuli et paene
decrepiti, dulcior melle oratio fluxerit. animadverte igitur quantum amaverint
sapientiam quos nec decrepita aetas ab eius inquisitione potuit revocare. iste
igitur tantus amor sapientiae, tanta in senibus prudentiae abundantia, congrue
etiam ex ipsius supradicti nominis interpretatione colligitur. interpretatur
enim Abisag, pater meus superfluus, vel, patris mei rugitus, ex quo ostenditur
abundantissimum, et ultra humanam vocem in senibus divini sermonis tonitruum
commorari. verbum namque superfluum in hoc loco plenitudinem, non redundantiam,
significat. porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur, quod satis
convenienter fervorem sapientiae significare potest.
|