17. De
scrutinio.
Scrutinium autem, id est, meditatio, ad
exercitium spectat. videtur autem scrutinium sub studio quaerendi contineri.
quod, si verum est, superfluo repetitur, cum in superiori parte annumeratum
sit. sed sciendum est hanc inter haec duo esse differentiam, quod studium
quaerendi instantiam significat operis, scrutinium vero diligentiam
meditationis. opus peragunt labor et amor, consilium pariunt cura et vigilia.
in labore est, ut agas, in amore, ut perficias. in cura est, ut provideas, in
vigilia, ut attendas. isti sunt quattuor pedisequi qui portant lecticam
philologiae, quia mentem exercent cui sapientia praesidet. cathedra quippe
philologiae sedes est sapientiae, quae his suppositis gestari dicitur, quoniam
in his se exercendo promovetur. unde pulchre iuvenes propter robur a fronte
lecticam tenere dicuntur, videlicet, philos et kophos, id est, amor et labor,
quia foris opus peragunt; a posteriori, puellae, videlicet, philemia et
agrimnia, quod interpretatur cura et vigilia, quia intus in secreto consilium
pariunt. sunt quidam qui putant per cathedram philologiae humanum corpus
significari, cui anima rationalis praesidet, quod ministri quattuor portant, id
est, quattuor elementa componunt, e quibus duo superiora, id est, ignis et aer,
actu et nomine masculina sunt, duo vero inferiora, id est, terra et aqua,
feminina.
|