LIBER QUARTUS
1. De
studio divinarum scripturarum.
Scripturae quae vel de Deo sive de bonis
invisibilibus loquuntur, nec omnes nec solae divinae appellandae sunt. in
libris gentilium multa de aeternitate Dei et animarum immortalitate, de
virtutum praemiis sempiternis poenisque malorum satis probabili ratione scripta
invenimus, quos tali vocabulo indignos esse nemo dubitat. rursus Veteris et
Novi Testamenti seriem percurrentes, totam paene de praesentis vitae statu et
rebus in tempore gestis contextam cernimus, raro aliqua de dulcedine aeternorum
bonorum et caelestis vitae gaudiis manifeste deprimi. tamen has scripturas
divinas appellare fides catholica solet. philosophorum scripturae, quasi luteus
paries dealbatus, nitore eloquii foris pollent, quae, si quando veritatis
praetendunt speciem, falsa admiscendo, quasi quodam colore superducto, lutum
erroris operiunt. contra, divina eloquia aptissime favo comparantur, quae et
propter simplicitatem sermonis arida apparent, et intus dulcedine plena sunt.
unde constat quia merito tale vocabulum sortita sunt, quae sola sic a
falsitatis contagione aliena inveniuntur, ut nihil veritati contrarium
continere probentur. scripturae divinae sunt quas, a catholicae fidei
cultoribus editas auctoritas universalis ecclesiae ad eiusdem fidei
corroborationem in numero divinorum librorum computandas recepit et legendas
retinuit. sunt praeterea alia quam plurima opuscula, a religionis viris et
sapientibus diversis temporibus conscripta, quae licet auctoritate universalis
ecclesiae probata non sint, tamen quia a fide catholica non discrepant et
nonnulla etiam utilia docent, inter divina computantur eloquia, quae fortasse
enumerando melius quam definiendo ostendimus.
|