5. De
interpretibus.
Interpretes Veteris Testamenti primum lxx
interpretes quos Ptolemaeus, cognomento Philadelphus, rex Aegypti, omnis
litteraturae sagacissimus, cum Pisistratum Atheniensium tyrannum, qui primus
apud Graecos bibliothecam instituit, et Seleucum Nicanorem et Alexandrum, et
ceteros priores, qui sapientiae operam dederant, in studio bibliothecarum
aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam divinas litteras in suam
bibliothecam conferens, ita ut septuaginta milia librorum in tempore eius
Alexandriae invenirentur, ab Eleazaro pontifice petens scripturas Veteris
Testamenti, in Graecam vocem ex Hebraea lingua interpretari fecit. sed singuli
in singulis cellis separati, ita omnia per Spiritum Sanctum interpretati sunt,
ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset, quod in ceteris vel in
verborum ordine discreparet. propter quod una est eorum interpretatio. sed
Hieronymus dicit huic rei non esse adhibendam fidem. secundam et tertiam et
quartam faciunt Aquila, Symmachus, Theodotion, quorum primus, id est, Aquila,
Iudaeus fuit, Symmachus vero et Theodotion Ebionitae haeretici. obtinuit tamen
usus, ut post lxx interpretes ecclesiae Graecorum eorum reciperent exemplaria
et legerent. quinta est vulgaris, cuius auctor ignoratur. unde specialiter sibi
vindicavit ut quinta appelletur. sexta et septima est Origenis, cuius codices
Eusebius et Pamphilus vulgaverunt. octava est Hieronymi, quae merito ceteris
antefertur, nam et verborum tenacior est, et perspicuitate sententiae clarior.
|