8.
Ratio vocabulorum divinorum librorum.
Pentateuchus a quinque voluminibus
dicitur. penta enim Graece quinque, teucus volumen vocatur. Genesis eo dicitur
quod generatio saeculi in eo contineatur; Exodus, ab exitu filiorum Israel de
Aegypto; Leviticus, eo quod levitarum ministeria et diversitatem victimarum
exsequitur. Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus
enumerantur et xlii per eremum mansiones. deutrus Graecum verbum est
dissyllabum, et interpretatur secundus, nomia interpretatur lex. inde dictus
est Deutronomius, quasi secunda lex, quia in eo replicantur ea quae in
praecedentibus tribus diffusius dicta sunt. in libro Iosue, quem Hebraei Iosue
ben Nun dicunt, terra promissionis populo dividitur. liber Iudicum dictus est a
principibus qui iudicabant populum Israel, antequam reges essent in eodem
populo. huic quidam compingunt historiam Ruth sub uno volumine. liber Samuel
dictus est quia nativitatem eius et sacerdotium et gesta describit, qui licet
etiam historiam Saul et David contineat, utrique tamen ad Samuel referuntur,
quia unxit utrumque. malach Hebraice, Latine regum interpretatur. inde dictus
est malachim, pro eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per
ordinem digerat. Isaias, evangelista potius quam propheta, edidit librum suum,
cuius omne textum eloquentiae prosa incedit. Canticum vero hexametro et
pentametro versu discurrit. Ieremias similiter edidit librum suum cum Threnis
eius quos nos lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque
adhibeantur, in quibus quadruplicem diverso metro composuit alphabetum, quorum
duo prima quasi sapphico metro scripta sunt, quia tres versiculos qui sibi nexi
sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. tertium
alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris idem terni versus
incipiunt. quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel
principium et finem obscuriora habet. unum est volumen duodecim prophetarum.
principia et fines libri Iob apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt, media
autem ipsius ab eo loco quo ait: «Pereat dies in qua natus sum,» usque ad eum
locum, «idcirco ego me reprehendo et ago paenitentiam,» omnia heroico metro
discurrunt. Psalmorum liber Graece Psalterium, Hebraice nabla, Latine organum
dicitur. ideo autem vocatur Psalterium quod uno propheta canente ad psalterium,
chorus consonando responderit. hinc librum quinque incisionibus et uno
psalmorum volumine comprehendunt. Psalmos David composuit, sed Esdras postea
ordinavit.
Omnes autem
Psalmi et Lamentationes Ieremiae et omnia ferme scripturarum cantica apud
Hebraeos metrice composita sunt, ut testatur Hieronymus, Origenes, Iosephus et
Eusebius Caesariensis. nam in morem Romani Flacci et Graeci Pindari, nunc alii
iambo currunt, nunc sapphico nitent, trimetro vel tetrametro incedentes. tribus
nominibus vocatum esse Salomonem scriptura manifestissime docet: Idida, id est,
dilectum Domini, quia eum dilexit Dominus, et Coeleth, id est, Ecclesiasten.
Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui coetum, id est, ecclesiam
congregat, quem nos nuncupare possumus contionatorem, qui loquitur non ad unum
specialiter, sed ad totam contionem populi. porro pacificus vocatus est, eo
quod in regno eius pax fuerit. is itaque iuxta numerum vocabulorum tria edidit
volumina: primum, quod Hebraice masloth, Graece Parabolae, Latine Proverbia
inscribitur, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et
imagines veritatis ostenderit, quae videlicet Parabolae in fine ab eo loco in
quo ait: «Mulierem fortem quis inveniet,» alphabeto texuntur, sicut
Lamentationes Ieremiae et cetera quaedam scripturae cantica; secundum, quod
Hebraice coeleth, Graece Ecclesiastes, Latine Contionator dicitur, eo quod sermo
eius non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos
generaliter, quasi ad totam contionem et ecclesiam dirigatur; tertium, sira
syrin, id est, Cantica canticorum, quod est quasi epithalamium, id est, carmen
nuptiale Christi et ecclesiae. in Proverbiis parvulum docet et, quasi de
officiis, per sententias erudit, unde et ad filium ei crebro sermo repetitur.
in Ecclesiaste vero maturae virum aetatis instituit, ne quicquam in mundi rebus
putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. ad extremum
iam consummatum virum et calcato saeculo praeparatum, in Cantico canticorum
Sponsi iungit amplexibus. haud procul ab hoc ordine doctrinarum, et philosophi
suos sectatores erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur,
et, quem in his profecisse perspexerint, ad theologiam usque perducant.
Daniel apud
Hebraeos non inter prophetas sed inter hagiographos habetur. hunc secundum lxx
interpretes catholica ecclesia non legit, eo quod multum a veritate discordet.
Daniel maxime et Esdras propheta et una pars Ieremiae, Hebraicis quidem
litteris, sed Chaldaico sermone conscripti sunt. Iob quoque cum Arabica lingua
plurimam habet societatem. Daniel apud Hebraeos nec Susannae habet historiam,
nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulas. Paralipomenon Graece
dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus, quia ea quae
in lege vel regum libris, vel omissa vel non plene relata sunt, in isto
summatim ac breviter explicantur. hic Hebraice dicitur, dabrehiamin, quod
interpretatur verba dierum, quod significantius chronicon totius divinae
historiae possumus appellare. liber Esdrae unus est, in quo eiusdem Esdrae
Nehemiaeque sermones sub uno volumine continentur. secundus, tertius et quartus
apocryphi sunt. liber qui Sapientia Salomonis inscribitur ideo Sapientia
vocatur, quia in eo Christi adventus qui est Sapientia Patris et passio eius
evidenter exprimitur. liber Iesu filii Sirach ideo Ecclesiasticus dicitur, quod
de totius ecclesiae disciplina religiosae conversationis magna cura et ratione
sit editus. de his duobus Hieronymus sic dicit: Fertur Panaeretus Iesu filii
Sirach liber, et alius pseudographus qui Sapientia Salomonis inscribitur,
quorum priorem Hebraicum repperi, non Ecclesiasticum ut apud Latinos, sed
Parabolas praenotatum. cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum, ut
similitudinem Salomonis, non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere
coaequaret. secundus apud Hebraeos nusquam est, quia et ipse stylus Graecam
eloquentiam redolet. et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Iudaei Philonis
affirmant. sicut ergo Iudith et Tobi et Machabaeorum libros legit quidem eos
ecclesia, sed inter canonicas scripturas non recipit, sic et haec duo volumina
legat ad aedificationem plebis, non auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum
confirmandam. quomodo igitur viginti duo elementa sunt per quae Hebraice
scribimus omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur, ita
viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis in Dei
doctrina, tenera adhuc et lactens viri iusti eruditur infantia. quidam
historiam Ruth et Lamentationes Ieremiae seorsum per se inter hagiographa
computantes, et hos duos praecedentibus xxii addentes, xxiiii veteris legis libros
numerant sub figura et numero xxiiii seniorum, qui in Apocalypsi Agnum adorant.
|