10. De canonibus evangeliorum.
Canones
evangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitavit, quem postea Eusebius
Caesariensis secutus plenius composuit. qui ideo facti sunt, ut per eos
invenire et scire possimus qui reliquorum evangelistarum similia aut propria
dixerunt. sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus
quattuor eadem dixerunt, Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes; secundus, in quibus
tres, Matthaeus, Marcus, Lucas; tertius, in quibus tres, Matthaeus, Lucas,
Ioannes; quartus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Ioannes; quintus, in quibus
duo; Marcus, Lucas; sextus, in quibus duo; Matthaeus, Marcus; septimus, in
quibus duo, Matthaeus, Ioannes; octavus, in quibus duo, Lucas, Marcus; nonus,
in quibus duo, Lucas, Ioannes; decimus, in quibus singuli eorum propria quaedam
dixerunt. quorum expositio haec est. per singulos enim evangelistas numerus
quidam capitulis affixus adiacet, quibus numeris subdita est area quaedam minio
notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est
area. verbi gratia, si est area prima, in primo canone, si secunda, in secundo,
si tertia, in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum pervenies. si igitur
aperto quolibet evangelio placuerit scire, qui reliquorum evangelistarum
similia dixerint, assumes adiacentem numerum capituli, et requires ipsum
numerum in suo canone quem indicat, ibique invenies qui et quid dixerint. et
ita demum in corpore, inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur, per
singula evangelia de eisdem dixisse invenies.
|