LIBER PRIMUS
1. De origine artium.
Omnium expetendorum prima est sapientia,
in qua perfecti boni forma consistit. sapientia illuminat hominem ut seipsum
agnoscat, qui ceteris similis fuit cum se prae ceteris factum esse non
intellexit. immortalis quippe animus sapientia illustratus respicit principium
suum et quam sit indecorum agnoscit, ut extra se quidquam quaerat, cui quod
ipse est, satis esse poterat. scriptum legitur in tripode Apollinis: gnoti
seauton, id est, cognosce te ipsum, quia nimirum homo si non originis suae
immemor esset, omne quod mutabilitati obnoxium est, quam sit nihil, agnosceret.
probata apud philosophos sententia animam ex cunctis naturae partibus asserit
esse compactam. et Timaeus Platonis ex dividua et individua mixtaque
substantia, itemque eadem et diversa, et ex utroque commixta natura, quo
universitas designatur, entelechiam formavit. ipsa namque et initia et quae
initia consequuntur capit, quia et invisibiles per intelligentiam rerum causas
comprehendit, et visibiles actualium formas per sensuum passiones colligit,
sectaque in orbes geminos motum glomerat, quia sive per sensus ad sensibilia
exeat sive per intelligentiam ad invisibilia ascendat. ad seipsam rerum
similitudines trahens regyrat, et hoc est quod eadem mens, quae universorum
capax est, ex omni substantia atque natura, quo similitudinis repraesentet
figuram, coaptatur. Pythagoricum namque dogma erat similia similibus
comprehendi, ut scilicet anima rationalis nisi ex omnibus composita foret,
nullatenus omnia comprehendere posset, secundum quod dicit quidam:
Terram terreno comprehendimus, aethera
flammis,
Humorem
liquido, nostro spirabile flatu.
Nec tamen existimare debemus viros in omni
rerum natura peritissimos hoc de simplici essentia sensisse, quod ulla se
partium quantitate distenderet, sed, ut apertius mirabilem eius demonstrarent
potentiam, dicebant ex omnibus naturis constare, non secundum compositionem sed
secundum compositionis rationem. neque enim haec rerum omnium similitudo
aliunde aut extrinsecus animae advenire credenda est, sed ipsa potius eam in se
et ex se nativa quadam potentia et propria virtute capit. nam sicut Varro in
Periphysion dicit: Non omnis varietas extrinsecus rebus accidit, ut necesse sit
quidquid variatur, aut amittere aliquid quod habuit, aut aliquid aliud et
diversum extrinsecus quod non habuit assumere. videmus cum paries extrinsecus
adveniente forma imaginis cuiuslibet similitudinem accipit. cum vero impressor
metallo figuram imprimit, ipsum quidem non extrinsecus, sed ex propria virtute
et naturali habilitate aliud iam aliquid representare incipit. sic nimirum
mens, rerum omnium similitudine in signita, omnia esse dicitur, atque ex
omnibus compositionem suscipere, non integraliter, sed virtualiter atque
potentialiter continere, et haec est illa naturae nostrae dignitas quam omnes
aeque naturaliter habent, sed non omnes aeque noverunt. animus enim, corporeis
passionibus consopitus et per sensibiles formas extra semetipsum abductus,
oblitus est quid fuerit, et, quia nil aliud fuisse se meminit, nil praeter quod
videtur esse credit. reparamur autem per doctrinam, ut nostram agnoscamus
naturam, et ut discamus extra non quaerere quod in nobis possumus invenire.
summum igitur in vita solamen est studium sapientiae, quam qui invenit felix
est, et qui possidet beatus.
|