14. Quae scripturae sint
authenticae.
De nostris
apud Graecos, Origenes in scripturarum labore tam Graecos quam Latinos operum
suorum numero superavit. denique Hieronymus sex milia librorum eius legisse
fatetur. horum tamen omnium studia Augustinus ingenio vel scientia sui vicit.
nam tanta scripsit, ut diebus ac
noctibus non solum scribere libros eius quisquam, sed nec legere quidem
occurrat. scripserunt et alii catholici viri multa et insignia opera:
Athanasius Alexandrinus episcopus, Hilarius Pictaviensis episcopus, Basilius
Cappadocenus episcopus, Gregorius Theologus, et Gregorius Nazianzenus
episcopus, Ambrosius Mediolanensis episcopus, Theophilus Alexandrinus
episcopus, Ioannes Constantinopulitanus episcopus, Cyrillus Alexandrinus, Leo
papa, Proculus, Isidorus Hispalensis, Beda, Cyprianus martyr et Carthaginiensis
episcopus, Hieronymus presbyter, Prosper, Origenes, cuius scripta nec omnino
refutat nec per omnia recipit ecclesia, Orosius, Sedulius, Prudentius,
Iuvencus, Arator. et Rufinus multos libros edidit, et interpretatus est quasdam
scripturas, sed quoniam beatus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii
libertate notavit, illa sentire debemus quae Hieronymus. Gelasius etiam fecit libros quinque adversus
Nestorium et Eutychem, et tractatus in modum Ambrosii. item libros duos
adversus Arium fecit, etiam sacramentorum praestationes et orationes et
epistulas fidei. Dionysius Areopagita, episcopus ordinatus Corinthiorum, multa
ingenii sui volumina reliquit. item Chronica Eusebii Caesariensis atque eiusdem
historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro
tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum
conscripserit librum, propter rerum tamen singularem notitiam, quae ad
instructionem pertinet, non usquequaque ecclesia catholica refutat. Cassiodorus
quoque, qui in explanatione Psalmorum satis utile opus scripsit. sunt adhuc
alii quorum nomina hic taceo.
|