16. Etymologiae quaedam ad lectionem
pertinentium.
Codex
multorum librorum est, liber unius voluminis. et dictus codex per translationem
a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum
quasi ramorum contineat. volumen dicitur a volvendo. liber est interior cortex
arboris, in quo antiqui ante usum chartae vel membranarum scribere solebant.
unde et scriptores librarios vocabant, inde dictus est liber volumen. scheda,
cuius diminutivum est schedula, Graecum nomen est. et dicitur scheda proprie
quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est. chartarum usus primum
apud Memphim, civitatem Aegypti, inventus est. dicta autem charta, quod carptim
papyri tegmen decerptum glutinatur, et sic charta conficitur, cuius genera plura
sunt. pergamenum dicitur a Pergamis, ubi inventum est. dicitur etiam membrana,
quia ex membris pecudum detrahuntur. fiebant autem primum membrana lutei
coloris, postea Romae candida membrana reperta sunt. homilia dicitur quasi
sermo popularis, sicut ubi verbum fit ad populum. tractatus est unius rei
multiplex expositio. dialogus est collatio duorum vel plurimorum quem Latini
sermonem dicunt. sermo autem dictus, quia seritur inter utrumque. commentaria
dicta quasi cum mente, vel a comminiscor. sunt enim interpretationes, ut
commentaria juris vel evangelii. dicunt quidam commenta appellanda gentilium
librorum, expositores autem divinorum. glossa Graecum est et interpretatur
lingua, quia quodammodo loquitur significationem subiectae dictionis. hanc
philosophi adverbium dicunt, quia vocem illam de cuius re quaeritur uno et
singulari verbo designat, verbi gratia, ut conticescere est tacere.
|