2. De
triplici intelligentia.
Primo omnium sciendum est, quod divina
scriptura triplicem habet modum intelligendi, id est, historiam, allegoriam,
tropologiam. sane non omnia quae in divino reperiuntur eloquio ad hanc
intorquenda sunt interpretationem, ut singula historiam, allegoriam et
tropologiam simul continere credantur. quod etsi in multis congrue assignari
possit, ubique tamen observare aut difficile est aut impossibile. sicut enim in
citharis et huiusmodi organis musicis non quidem omnia quae tanguntur canorum
aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore
ideo facta sunt, ut esset ubi connecterentur, et quo tenderentur illa quae ad
cantilenae suavitatem modulaturus est artifex, ita in divinis eloquiis quaedam
posita sunt, quae tantum spiritualiter intelligi volunt, quaedam vero morum
gravitati deserviunt, quaedam etiam secundum simplicem sensum historiae dicta
sunt, nonnulla autem quae et historice, et allegorice, et tropologice
convenienter exponi possunt. unde modo mirabili omnis divina scriptura ita per
Dei sapientiam convenienter suis partibus aptata est atque disposita, ut
quidquid in ea continetur aut vice chordarum spiritualis intelligentiae suavitatem
personet, aut per historiae seriem et litterae soliditatem mysteriorum dicta
sparsim posita continens, et quasi in unum connectens, ad modum ligni concavi
super extensas chordas simul copulet, earumque sonum recipiens in se, dulciorem
auribus referat, quem non solum chorda edidit, sed et lignum modulo corporis
sui formavit. sic et mel in favo gratius, et quidquid maiori exercitio
quaeritur, maiori etiam desiderio invenitur. oportet ergo sic tractare divinam
scripturam, ut nec ubique historiam, nec ubique allegoriam, nec ubique
quaeramus tropologiam, sed singula in suis locis, prout ratio postulat,
competenter assignare. saepe tamen in una eademque littera omnia simul reperiri
possunt, sicut historiae veritas et mysticum aliquid per allegoriam insinuet,
et quid agendum sit pariter per tropologiam demonstret.
|