4. De septem regulis.
Illud
quoque diligenter attendendum est, quod septem esse inter ceteras regulas
locutionum sanctarum scripturarum quidam sapientes dixerunt. prima regula est
de Domino et eius corpore, quae de uno ad unum loquitur, atque in una persona
modo caput, modo corpus ostendit, sicut Isaias ait: «Induit me Dominus
vestimento salutari quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam
monilibus suis.» in una enim persona duplici vocabulo nominata, et caput, id
est, sponsum, et ecclesiam, id est, sponsam manifestavit. proinde notandum est
in scripturis, quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus,
aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque
quid capiti, quid corpori conveniat, prudens lector intelligat.
Secunda regula est de Domini corpore vero et permixto. nam
videntur quaedam convenire uni personae, quod tamen non est unius, ut est
illud: «Puer meus es tu Israel,
ecce delevi ut nubem iniquitates tuas, et sicut nebulam peccata tua. convertere
ad me, et rediman te.» hoc ad unum non congruit. nam altera pars est cui
peccata delevit et cui dicit: «Meus es tu,» et altera cui dicit. «Convertere ad me, et redimam te,» qui si
convertantur, peccata eorum delentur. per hanc enim regulam sic ad omnes
loquitur scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro
bonis, sed quid ad quem pertineat, qui prudenter legerit discet.
Tertia regula est
de littera et spiritu, id est, de lege et gratia: lege per quam praecepta
facienda admonentur, gratia per quam ut operemur iuvamur, vel quod lex non
tantum historice, sed etiam spiritualiter sentienda sit. namque et historice
oportet fidem tenere, et spiritualiter legem intelligere.
Quarta regula
est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur,
veluti si uni populo vel civitati loquatur Deus, et tamen intelligatur omnem
contingere mundum. nam licet adversus unam civitatem Babyloniam per Isaiam
prophetam Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus
de specie, et convertit contra totum mundum sermonem. certe si non diceret
adversus universum orbem, non adderet infra generaliter: «Et disperdam omnem
terram et visitabo super orbis mala», et cetera quae sequuntur ad internecionem
mundi pertinentia. unde et adiecit: «Hoc est consilium quod cogitavi super
omnem terram, et haec manus extenta super omnes gentes.» item postquam sub
persona Babyloniae arguit universum mundum, rursus ad eandem quasi de genere ad
speciem reveritur, dicens quae eidem civitati specialiter contigerunt: «Ecce
ego suscitabo super eos Medos.» nam regnante Balthasar, a Medis obtenta est
Babylonia. sic ex persona unius Aegypti totum vult intelligere mundum dicendo:
«Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, regnum adversus regnum,»
cum Aegyptus non multa regna, sed unum describitur habuisse regnum.
Quinta regula
est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem
inducitur, aut pars minima temporis per partem maiorem intelligitur. sic est de
triduo Dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit
in sepulcro, sed tamen a parte totum triduum accipitur. vel sicut illud quod
quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel in Aegypto servituros et sic
inde egressuros, qui tamen dominante Ioseph Aegypto dominati sunt, nec statim
post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed quadringentis
triginta peractis, ab Aegypto recesserunt. est et alia de temporibus figura,
per quam quaedam quae futura sunt, quasi iam gesta narrantur, ut est illud:
«Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea et diviserunt
sibi vestimenta mea,» et his similia, in quibus futura, tamquam si iam facta
sint, ita dicuntur. sed cur quae adhuc facienda erant, iam facta narrantur?
quia ea quae nobis futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt.
quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur.
quando vero quae futura sunt iam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem
accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt quae futura sunt.
Sexta regula
est de recapitulatione. recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud
cuius narratio iam transierat, sicut cum filios filiorum Noe scriptura
commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea
quasi hoc etiam in hoc ordine temporum requiritur: «Erat,» inquit, «omnis terra
labium unum, et vox una omnibus erat.» quomodo ergo secundum suas gentes et
secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud
quod iam transierat recapitulando est reversa narratio?
Septima regula
est de diabolo et eius corpore, qua saepe dicuntur ipsius capitis, quae suo
magis conveniunt corpori. saepe vero videntur eius dicta membrorum, et non nisi
capiti congruunt. ex nomine quippe corporis intelligitur caput, ut est illud in
evangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: «Inimicus homo hoc
fecit,» hominem ipsum diabolum vocans, et ex nomine corporis caput designans.
item ex nomine capitis significatur corpus sicut in evangelio dicitur:
«Duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est,» Iudam utique indicans,
quia diaboli corpus fuit. apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum,
et huius capitis corpus sunt omnes iniqui, sicque cum membris suis unus est, ut
saepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur; rursum quod illi, ad
membra ipsius iterum derivetur, sicut in Isaia, ubi dum contra Babyloniam, hoc
est, contra diaboli corpus multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput,
id est, ad diabolum oraculi sententiam derivat, dicens: «Quomodo cecidisti de
caelo, Lucifer, qui mane oriebaris,» et cetera.
|