7.
Quomodo sit legenda scriptura ad correctionem morum.
Qui virtutum notitiam et formam vivendi in
sacro quaerit eloquio, hos libros magis legere debet qui huius mundi contemptum
suadent, et animum ad amorem conditoris sui accendunt, rectumque vivendi
tramitem docent, qualiterque virtutes acquiri et vitia declinari possint,
ostendunt. Primum enim, inquit, quaerite regnum Dei et iustitiam eius. ac si
aperte diceret: «Et caelestis patriae gaudia desiderate, et quibus iustitiae
meritis ad ea perveniatur sollerter inquirite. utrumque bonum, utrumque
necessarium amate et quaerite. si amor est, otiosus esse non potest. pervenire
desideratis? discite quomodo perveniatur quo tenditis.» haec vero scientia
duobus modis comparatur, videlicet exemplo et doctrina; exemplo, quando
sanctorum facta legimus; doctrina, quando eorum dicta ad disciplinam nostram
pertinentia discimus. inter quae beatissimi Gregorii singulariter scripta
amplexanda aestimo, quae, quia mihi prae caeteris dulcia, et aeternae vitae
amore plena visa sunt, silentio nolui praeterire.
Oportet autem
ut qui hanc ingressus fuerit viam in libris quos legerit, discat non solum
colore dictaminis, sed virtutum aemulatione provocari, ut eum non tam verborum
pompositas aut concinnatio quam veritatis pulchritudo delectet. sciat etiam ad
propositum suum non conducere, ut, inani raptus desiderio scientiae, obscuras
et profundae intelligentiae scripturas exquirat, in quibus magis occupetur quam
aedificetur animus, ne sic eum sola lectio teneat, ut a bono opere vacare
compellat. Christiano philosopho lectio exhortatio debet esse, non occupatio,
et bona desideria pascere, non necare. relatum mihi aliquando memini de quodam
satis probabilis vitae viro, qui tanto sanctarum scripturarum amore flagrabat,
ut eis continuum impenderet studium. cumque in dies crescente scientia
cresceret et desiderium eius, coepit tandem sapientiam zelatus imprudenter,
spretis simplicioribus scripturis, profunda quaeque et obscura rimari, atque
aenigmatibus prophetarum enodandis et mysticis sacramentorum intellectibus
vehementer insistere. sed mens humana, tantum non sustinens pondus, coepit mox
et rei magnitudine et intentionis iugitate deficere, tantaque huius importunae
occupationis cura confundi, ut non solum iam ab utilibus, sed etiam a
necessariis actibus cessaret. verso siquidem eventu in contrarium, qui legere
scripturas ad aedificationem vitae suae coeperat, quia discretionis moderamine
uti non novit, easdem nunc occasionem erroris habebat. sed miseratione divina
tandem per revelationem admonitus est, ne amplius harum scripturarum studio
incumberet, sed sanctorum patrum vitam et martyrum triumphos, aliasque tales
simplici stylo dictatas, frequentare consuesceret, sicque in brevi ad statum
pristinum reductus, tantam internae quietis gratiam accipere meruit, ut vere in
eo illam Domini vocem impletam diceres, qua ipse nostrum laborem et dolorem
considerans, pie nos consolari voluit, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis
et onerati estis, et ego reficiam vos, et deinceps: Invenietis, inquit, requiem
animabus vestris.
Hoc exemplum
ideo apposui, ut ostenderem eis, qui in disciplina non litteraturae, sed
virtutum positi sunt, non oportere lectionem esse fastidio, sed oblectamento.
nam et Propheta: Non novi, inquit, litteraturam, sive negotiationem, introibo
in potentiam Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Deus, docuisti me
a iuventute. qui enim ad occupationem scripturas et, ut ita dicam, ad
afflictionem spiritus legit, non philosophatur, sed negotiatur, vixque tam
vehemens et indiscreta intentio vitio superbiae carere valet. quid autem de
lectione simplicis Pauli dicam, qui ante implere legem voluit quam discere?
quae nobis profecto satis exemplo esse potest, non auditores, neque lectores
legis, sed factores potius iustos esse ante Deum.
Considerandum
praeterea est, quod lectio duobus modis animo fastidium ingerere solet et
affligere spiritum; et qualitate videlicet, si obscurior fuerit, et quantitate,
si prolixior exstiterit. in quo utroque magno uti moderamine oportet, ne quod
ad refectionem quaesitum est sumatur ad suffocationem. sunt qui omnia legere
volunt. tu noli contendere. sufficiat tibi. nihil tua interest, annon omnes
legeris libros. infinitus est librorum numerus, tu noli sequi infinita. ubi
finis non est, requies esse non potest. ubi requies non est, pax nulla est. ubi
pax non est, Deus habitare non potest. In pace, inquit Propheta, factus est locus eius, et in Sion habitatio eius.
In Sion, sed in pace; esse
Sion oportet, sed pacem non amittere. contemplare, et occupari noli. noli
avarus esse, ne forte semper egeas. audi Salomonem, audi Sapientem, et disce
prudentiam. Fili mi, inquit,
amplius his ne requiras; faciendi plures libros, nullus est finis, frequensque
meditatio carnis afflictio est. ubi ergo est finis? finem loquendi omnes
pariter audiamus. Deum time, et mandata eius observa: hoc est omnis homo.
|