Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • 8. Lectionem esse incipientium, opus perfectorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8. Lectionem esse incipientium, opus perfectorum.

 

Nemo me pro his, quae superius commemoravi, aestimet lectorum diligentiam reprehendere, cum ego potius diligentes lectores ad propositum hortari intendam, et eos qui libenter discunt laude dignos ostendere. sed ibi locutus sum eruditis, nunc autem erudiendis, et doctrinam quae principium est disciplinae incohantibus. illis studium virtutum, istis vero interim exercitium lectionis propositum est, sic tamen ut nec hi virtute careant, nec illi prorsus lectionem omittant. nam saepe minus providum est opus quod non praecedit lectio, et doctrina minus utilis quam non sequitur bona operatio. oportet autem summopere et illos cavere, ne forte ad ea quae retro sunt aspiciant, et istos consolari, si ubi illi sunt quandoque pervenire desiderant. utrosque ergo exerceri et utrosque promoveri convenit. nemo retro abeat. ascendere licet sed non descendere. si vero necdum ascendere potes, sta in loco tuo. liber a culpa non est qui alienum usurpat officium. si monachus es, quid facis in turba? si amas silentium, cur declamantibus assidue interesse delectat? tu semper ieiuniis et fletibus insistere debes, et tu philosophari quaeris? simplicitas monachi philosophia eius est. «sed docereinquis, «alios volo.» non est tuum docere, sed plangere. si tamen doctor esse desideras, audi quid facias. vilitas habitus tui et simplicitas vultus, innocentia vitae et sanctitas conversationis tuae docere debent homines. melius fugiendo mundum doces quam sequendo. sed adhuc forte prosequeris, et quid inquiens: «Nonne saltem, si volo, discere mihi licet?» supra dixi tibi, «Lege, et occupari noliexercitium tibi esse potest lectio, sed non propositum. doctrina bona est, sed incipientium est. tu vero te perfectum fore promiseras, et ideo tibi non sufficit, si incipientibus coaequaris. plus aliquid te facere oportet. considera ergo ubi sis, et quid agere debeas facile agnosces.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License