Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • 1. Quomodo legenda sit scriptura sacra quaerentibus scientiam in ea.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER SEXTUS

 

1. Quomodo legenda sit scriptura sacra quaerentibus scientiam in ea.

 

Duo tibi, lector, ordinem scilicet et modum propono, quae si diligenter inspexeris, facile tibi iter legendi patebit. in horum vero consideratione nec omnia tuo ingenio relinquam, neque per meam diligentiam satis tibi fieri promitto, sed sic quaedam breviter praelibando transcurram, ut et posita aliqua quibus erudiaris et aliqua praetermissa quibus exercearis invenias. ordinem legendi supra quadrifarium esse commemoravi, alium in disciplinis, alium in libris, alium in narratione atque alium in expositione. quae qualiter in divina scriptura assignanda sint, nondum ostendi.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License