Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • 3. De historia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3. De historia.

 

Sic nimirum in doctrina fieri oportet, ut videlicet prius historiam discas et rerum gestarum veritatem, a principio repetens usque ad finem quid gestum sit, quando gestum sit, ubi gestum sit, et a quibus gestum sit, diligenter memoriae commendes. haec enim quattuor praecipue in historia requirenda sunt, persona, negotium, tempus et locus. neque ego te perfecte subtilem posse fieri puto in allegoria, nisi prius fundatus fueris in historia. noli contemnere minima haec. paulatim defluit qui minima contemnit. si primo alphabetum discere contempsisses, nunc inter grammaticos tantum nomen non haberes. scio quosdam esse qui statim philosophari volunt. fabulas pseudoapostolis relinquendas aiunt. quorum scientia formae asini similis est. noli huiusmodi imitari.

 

      Parvis imbutus tentabis grandia tutus.

 

ego tibi affirmare audeo nihil me umquam quod ad eruditionem pertineret contempsisse, sed multa saepe didicisse quae aliis ioco aut deliramento similia viderentur. memini me, dum adhuc scholaris essem, elaborasse ut omnium rerum oculis subiectarum aut in usum venientium vocabula scirem, perpendens libere rerum naturam illum non posse prosequi qui earundem nomina adhuc ignoraret. quoties sophismatum meorum, quae gratia brevitatis una vel duabus in pagina dictionibus signaveram, a memetipso cotidianum exegi debitum, ut etiam sententiarum, quaestionum et oppositionum omnium fere quas didiceram et solutiones memoriter tenerem et numerum! causas saepe informavi, et, dispositis ad invicem controversiis, quod rhetoris, quod oratoris, quod sophistae officium esset, diligenter distinxi. calculos in numerum posui, et nigris pavimentum carbonibus depinxi, et, ipso exemplo oculis subiecto, quae ampligonii, quae orthogonii, quae oxygonii differentia esset, patenter demonstravi. utrumne quadratum aequilaterum duobus in se lateribus multiplicatis embadum impleret, utrobique procurrente podismo didici. saepe nocturnus horoscopus ad hiberna pervigilia excubavi. saepe ad numerum protensum in ligno magadam ducere solebam, ut et vocum differentiam aure perciperem, et animum pariter meli dulcedine oblectarem. haec puerilia quidem fuerant, sed tamen non inutilia, neque ea nunc scire stomachum meum onerat. haec autem non tibi replico, ut meam scientiam, quae vel nulla vel parva est, iactitem, sed ut ostendam tibi illum incedere aptissime qui incedit ordinate, neque ut quidam, dum magnum saltum facere volunt, praecipitium incidunt.

 

Sicut in virtutibus, ita in scientiis quidam gradus sunt. sed dicis: «multa invenio in historiis, quae nullius videntur esse utilitatis, quare in huiusmodi occupaborbene dicis. multa siquidem sunt in scripturis, quae in se considerata nihil expetendum habere videntur, quae tamen si aliis quibus cohaerent comparaveris, et in toto suo trutinare coeperis, necessaria pariter et competentia esse videbis. alia propter se scienda sunt, alia autem, quamvis propter se non videantur nostro labore digna, quia tamen sine ipsis illa enucleate sciri non possunt, nullatenus debent negligenter praeteriri. omnia disce, videbis postea nihil esse superfluum. coartata scientia iucunda non est.

 

De libris autem qui ad hanc lectionem utiles sint, si quid mihi videatur, quaeris. hos magis frequentandos existimo: Genesim, Exodum, Iosue, librum Iudicum, et Regum, et Paralipomenon; Novi Testamenti, primum, quattuor evangelia, dehinc Actus apostolorum. hi xi magis ad historiam mihi pertinere videntur, exceptis his quos historiographos proprie appellamus. si tamen huius vocabuli significatione largius utimur, nullum est inconveniens, ut scilicet historiam esse dicamus, non tantum rerum gestarum narrationem, sed illam primam significationem cuiuslibet narrationis, quae secundum proprietatem verborum exprimitur. secundum quam acceptionem omnes utriusque testamenti libros eo ordine quo supra enumerati sunt ad hanc lectionem secundum litteralem sensum pertinere puto. et fortasse, nisi puerile videretur, in hoc loco aliqua de modo construendi praecepta interponerem, quia novi divinam scripturam magis ceteris omnibus in textu suo esse concisam, quibus tamen idcirco supersedere volo, ne nimia propositum interpositione extendam. sunt quaedam loca in divina pagina, quae secundum litteram legi non possunt, quae magna discretione discernere oportet, ne vel per negligentiam aliqua praetereamus, aut, per importunam diligentiam, ad id ad quod scripta non sunt violenter intorqueamus.

 

Hoc est ergo, o lector, quod tibi proponimus. hic campus tui laboris vomere bene sulcatus multiplicem tibi fructum referet. ordine cuncta gesta sunt: ordine incede. per umbram venitur ad corpus: figuram disce et invenies veritatem. nec hoc nunc dico ut prius Veteris Testamenti figuras labores evolvere, et mystica eius dicta scruteris, quam ad evangelii fluenta potanda accedas. sed sicut vides quod omnis aedificatio fundamento carens stabilis esse non potest, sic est etiam in doctrina. fundamentum autem et principium doctrinae sacrae historia est, de qua quasi mel de favo, veritas allegoriae exprimitur. aedificaturus ergo primum fundamentum historiae pone, deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erige. ad extremum vero, per moralitatis gratiam quasi pulcherrimo superducto colore aedificium pinge.

 

Habes in historia quo Dei facta mireris, in allegoria quo eius sacramenta credas, in moralitate quo perfectionem ipsius imiteris. lege ergo et disce quia in principio fecit Deus caelum et terram. lege quia in principio plantavit paradisum voluptatis, in quo posuit hominem quem formaverat. peccantem expulit et in aerumnas huius saeculi deiecit. lege qualiter ab uno homine universa humani generis propago descenderit, qualiter deinde peccantes unda obruit, qualiter Noe iustum cum filiis suis in mediis aquis divina clementia servavit, qualiter deinde Abraham fidei signaculum suscepit, post vero Israel in Aegyptum descendit, quomodo deinde Deus filios Israel de Aegypto in manu Moysi et Aaron per mare Rubrum eduxit, in deserto pavit, legem dedit, in terra promissionis locavit, qualiter saepe peccantes in manus inimicorum suorum tradidit, et rursum paenitentes liberavit, quomodo primum per iudices, deinde per reges populum rexit. David servum suum de post fetantes accepit. Salomonem sapientia illustravit. Ezechiel flenti xv annos addidit. dehinc praevaricantem populum captivum in Babylonem per manum Nabuchadonosor misit. post lxx annos per Cyrum reduxit. ad extremum vero, nutante iam saeculo, Filium in carnem misit, vitam aeternam paenitentibus, missis in mundum universum apostolis, promisit. venturum se in fine saeculorum ad iudicium praedixit reddere unicuique secundum opera sua, peccatoribus videlicet ignem aeternum, iustis autem vitam aeternam et regnum cuius non erit finis. vide quia, ex quo mundus coepit usque in finem saeculorum, non deficiunt miserationes Domini.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License