Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • 4. De allegoria.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4. De allegoria.

 

Post lectionem historiae, superest allegoriarum mysteria investigare, ubi mea exhortatione opus esse non puto, cum ipsa res satis per se digna appareat. nosse tamen te volo, o lector, hoc studium non tardos et hebetes sensus, sed matura expetere ingenia, quae sic in investigando subtilitatem teneant, ut in discernendo prudentiam non amittant. solidus est cibus iste, et, nisi masticetur, transglutiri non potest. tali ergo te moderamine uti oportet, ut, dum in quaerendo subtilis fueris, in praesumendo temerarius non inveniaris, recolens quod ait Psalmista: Arcum suum tetendit, et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis. meministi, ut aestimo, supra me divinam scripturam aedificio similem dixisse, ubi primum, fundamento posito, structura in altum levatur; plane aedificio similem, nam et ipsa structuram habet.

 

Non ergo pigeat si hanc similitudinem paulo diligentius prosequamur. respice opus caementarii. collocato fundamento, lineam extendit in directum, perpendiculum demittit, ac deinde lapides diligenter politos in ordinem ponit. alios deinde atque alios quaerit, et si forte aliquos primae dispositioni non respondentes invenerit, accipit limam, praeeminentia praecidit, aspera planat, et informia ad formam reducit, sicque demum reliquis in ordinem dispositis adiungit. si vero aliquos tales invenerit, qui nec comminui valeant nec congrue coaptari, eos non assumit, ne forte, dum silicem frangere laborat, limam frangat. intende! rem tibi proposui intuentibus contemptibilem, sed intelligentibus imitatione dignam. fundamentum in terra est, nec semper politos habet lapides. fabrica desuper terram, et aequalem quaerit structuram. sic divina pagina multa secundum litteralem sensum continet, quae et sibi repugnare videntur et nonnumquam absurditatis aut impossibilitatis aliquid afferre. spiritualis autem intelligentia nullam admittit repugnantiam, in qua diversa multa, adversa nulla esse possunt. quod etiam primam seriem lapidum super fundamentum collocandorum ad protensam lineam disponi vides, quibus scilicet totum opus reliquum innititur et coaptatur, significatione non caret. nam hoc quasi aliud quoddam fundamentum est, et totius fabricae basis. hoc fundamentum et portat superposita et a priori fundamento portatur. primo fundamento insident omnia, sed non omni modo coaptantur. huic et insidunt et coaptantur reliqua. primum fabricam portat et est sub fabrica. hoc portat fabricam et non est solum sub fabrica sed in fabrica. quod sub terra est fundamentum figurare diximus historiam, fabricam quae superaedificatur allegoriam insinuare. unde et ipsa basis fabricae huius ad allegoriam pertinere debet. multis ordinibus consurgit fabrica, et quisque suam basim habet.

 

Et multa sacramenta in divina pagina continentur, quae singula sua habent principia. vis scire qui sint ordines isti? primus ordo est sacramentum Trinitatis, quia et hoc scriptura continet, quod ante omnem creaturam trinus et unus fuerit Deus. hic de nihilo omnem fecit creaturam, visibilem scilicet et invisibilem: ecce secundus ordo. rationali creaturae liberum dedit arbitrium, et gratiam praeparavit, ut mereri posset aeternam beatitudinem, deinde sponte labentes punivit, et persistentes, ut amplius labi non possint, confirmavit. quae origo peccati, quid peccatum, et quid sit poena peccati: ecce tertius ordo. quae sacramenta primum sub naturali lege ad reparationem hominis instituerit: ecce quartus ordo. quae scripta sub lege: ecce quintus ordo. sacramentum incarnationis Verbi: ecce sextus ordo. sacramenta Novi Testamenti: ecce septimus ordo; ipsius denique resurrectionis: ecce octavus ordo.

 

Hic est tota divinitas, haec est illa spiritualis fabrica, quae, quot continet sacramenta, tot quasi ordinibus constructa in altum extollitur. vis etiam ipsas bases agnoscere. bases ordinum principia sunt sacramentorum. ecce ad lectionem venisti, spirituale fabricaturus aedificium. iam historiae fundamenta in te locata sunt: restat nunc tibi ipsius fabricae bases fundare. linum tendis, ponis examussim, quadros in ordinem collocas, et circumgyrans quaedam futurorum murorum vestigia figis. linea protensa rectae fidei trames est, ipsae spiritualis operis bases quaedam fidei principia sunt, quibus initiaris. debet siquidem prudens lector curare, ut, antequam spatiosa librorum volumina prosequatur, sic de singulis quae magis ad propositum suum et professionem verae fidei pertinent instructus sit, ut, quaecumque postmodum invenerit, tuto superaedificare possit. vix enim in tanto librorum pelago et multiplicibus sententiarum anfractibus, quae et numero et obscuritate animum legentis saepe confundunt, aliquid unum colligere poterit, qui prius summatim in unoquoque, ut ita dicam, genere aliquod certum principium firma fide subnixum, ad quod cuncta referantur, non agnovit. vis ut doceam te qualiter fieri debeant bases istae? respice ad ea quae paulo ante tibi enumeravi. est sacramentum Trinitatis. multi iam de illo libri facti sunt, multae datae sententiae difficiles ad intelligendum, et perplexae ad solvendum. longum tibi et onerosum est adhuc omnes prosequi, cum multa fortassis invenias, in quibus magis turberis quam aedificeris. noli instare, sic numquam ad finem venies. disce prius breviter et dilucide, quid tenendum sit de fide Trinitatis, quid sane profiteri et veraciter credere debeas.

 

Cum autem postea legere coeperis libros, et multa obscure, et multa aperte, multa ambigue scripta inveneris, quae aperta invenis, adiunge basi suae, si forte conveniant. quae ambigua sunt, ita interpretare ut non discordent. quae vero sunt obscura, resera si potes. quod si ad intellectum eorum penetrare non vales, transi, ne, dum praesumere conaris quod non sufficis, periculum erroris incurras. noli ea contemnere, sed potius venerare, quia audisti quod scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum. quod si etiam aliquid inveneris contrarium illi quod tu iam firmissima fide tenendum esse didicisti, non tamen expedit tibi cotidie mutare sententiam, nisi prius doctiores te consulueris, et maxime quid fides universalis, quae numquam falsa esse potest, inde iubeat sentiri agnoveris. sic de sacramento altaris, sic de sacramento baptismatis, confirmationis, coniugii, et omnibus quae tibi enumerata sunt supra, facere debes. vides multos scripturas legentes, quia fundamentum veritatis non habent, in errores varios labi, et toties fere mutare sententias, quot legerint lectiones. rursum alios vides, qui secundum illam veritatis agnitionem, qua intus firmati sunt, quaslibet scripturas ad congruas interpretationes flectere noverunt et quid a fide sana discordet aut quid conveniat iudicare. in Ezechiele legis quod rotae animalia sequuntur, non animalia rotas: Cum ambularent, inquit, animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea. et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae. sanctorum quippe mentes quantum virtutibus vel scientia proficiunt, tantum sanctarum scripturarum arcana profunda esse conspiciunt, ut quae simplicibus et adhuc stantibus in terra iacere videbantur, erectis sublimes appareant. nam sequitur: Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu; et rotae pariter levabantur sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis. vides quia rotae hae animalia sequuntur, et sequuntur spiritum. rursum alibi dicitur; Littera occidit, Spiritus autem vivificat, quia nimirum oportet divinum lectorem spiritualis intelligentiae veritate esse solidatum, et eum litterarum apices, quae et perversae nonnumquam intelligi possunt, ad quaelibet diverticula non inclinent. quare antiquus ille populus, qui legem vitae acceperat, reprobatus est, nisi quia sic solam litteram occidentem secutus est, ut Spiritum vivificantem non haberet?

 

Haec vero non ideo dico ut quibuslibet ad voluntatem suam interpretandi scripturas occasionem praebeam, sed ut ostendam eum qui solam sequitur litteram diu sine errore non posse incedere. oportet ergo ut et sic sequamur litteram, ne nostrum sensum divinis auctoribus praeferamus, et sic non sequamur ut in ea non totum veritatis iudicium pendere credamus. non litteratus, sed spiritualis omnia diiudicat. ut ergo secure possis iudicare litteram, non de tuo sensu praesumere, sed erudiri prius et informari oportet, et quasi quandam inconcussae veritatis basem cui tota fabrica innitatur, fundare. neque a te ipso erudiri praesumas, ne forte, dum te introducere putas, magis seducas. a doctoribus et sapientibus haec introductio quaerenda est, qui et auctoritatibus sanctorum patrum et testimoniis scripturarum, eam tibi, prout opus est, et facere et aperire possint, cumque iam introductus fueris, testimoniis scripturarum legendo singula quae docuerint confirmare.

 

Sic mihi videtur. cui me in hoc imitari placuerit, libens accipio, cui visum fuerit non ita oportere fieri, faciat quod placuerit, non contendam. scio enim plures hunc morem in discendo non servare. sed quomodo quidam proficiant, rursus non ignoro. si quaeris qui libri magis ad hanc lectionem valeant, ego puto principium Genesis de operibus sex dierum, tres ultimos libros Moysi de Iegalibus sacramentis, Isaiam, principium et finem Ezechielis, Iob, Psalterium, Cantica canticorum, duo praecipue evangelia, scilicet Matthaei et Ioannis, Epistulas Pauli, canonicas Epistulas, et Apocalypsim, praecipue tamen Epistulas Pauli, quae etiam ipso numero designant utriusque testamenti perfectionem se continere.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License