6. De
ordine librorum.
Non idem ordo librorum in historica et
allegorica lectione servandus est. historia ordinem temporis sequitur. ad
allegoriam magis pertinet ordo cognitionis, quia, sicut supra dictum est,
doctrina semper non ab obscuris, sed apertis, et ab his quae magis nota sunt,
exordium sumere debet. unde consequens est ut Novum Testamentum, in quo
manifesta praedicatur veritas, in hac lectione Veteri praeponatur, ubi eadem
veritas figuris adumbrata occulte praenuntiatur. eadem utrobique veritas, sed
ibi occulta, hic manifesta, ibi promissa, hic exhibita. audisti, cum legeretur
in Apocalypsi, quia signatus erat liber et nemo inveniri poterat, qui solveret
signacula eius, nisi leo de tribu Iuda. signata erat lex, signatae erant
prophetiae, quia occulte tempora venturae redemptionis praenuntiabantur. nonne
tibi ille liber signatus fuisse videtur, qui dixit: Ecce Virgo concipiet, et
pariet filium; et vocabis nomen eius Emmanuel? et alius: Tu, inquit, Bethlehem
Ephrata, parvulus es in milibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator
in Israel; egressus eius ab initio a diebus aeternitatis? et Psalmista: Numquid
Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? et
rursum: Domini, Domini, inquit, exitus mortis? et iterum: Dixit Dominus Domino
meo, sede a dextris meis? et post pauca de eodem: Tecum principium in die
virtutis tuae; in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te? et
Daniel: Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi Filius
hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et dedit ei potestatem
et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient:
potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur?
Quis putas
haec, antequam implerentur, intelligere poterat? signata erant, et nemo poterat
solvere signacula, nisi leo de tribu Iuda. venit ergo Filius Dei, et induit
naturam nostram, natus est de Virgine, crucifixus, sepultus, resurrexit,
ascendit ad caelos, et implendo quae promissa erant, aperuit quae latebant.
lego in evangelio, quod angelus Gabriel ad Mariam Virginem mittitur, parituram
praenuntiat: recordor prophetiae quae dicit, Ecce virgo concipiet. lego quia,
cum esset Ioseph in Bethlehem cum Maria uxore sua praegnante, venit tempus eius
pariendi, et peperit filium suum primogenitum, quem angelus praedixerat
regnaturum in throno David, patris sui: recordor prophetiae: Bethlehem Ephrata,
parvulus es in milibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel.
lego rursum: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: recordabor prophetiae quae dicit: Egressus eius ab initio a diebus
aeternitatis. lego: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: recordor
prophetiae quae dicit: vocabis nomen eius Emmanuel, id est, nobiscum Deus. et
ne forte singula prosequendo fastidium tibi faciam, nisi prius nativitatem
Christi, praedicationem, passionem, resurrectionem atque ascensionem, et cetera
quae in carne et per carnem gessit, agnoveris, veterum figurarum mysteria
penetrare non valebis.
|