9. De
littera.
Littera aliquando perfecta est, quando ad
significandum id quod dicitur nihil praeter ea quae posita sunt vel addere vel
minuere oportet, ut, omnis sapientia a Domino Deo est; aliquando imminuta,
quando subaudiendum aliquid relinquitur, ut, senior electae dominae; aliquando
superflua, quando vel propter inculcationem vel longam interpositionem idem
repetitur vel aliud non necessarium adiungitur, ut Paulus in fine Epistulae ad
Romanos dicit: Ei autem, et postea multis interpositis infert: Cui est honor et
gloria. aliud hic superfluum esse videtur. superfluum dico, id est, non
necessarium ad enuntiationem faciendam. aliquando talis est littera, ut, nisi
in aliam resolvatur, nihil significare vel incongrua esse videatur, ut est
illud: Dominus in caelo sedes eius, id est, sedes Domini in caelo, et filii
hominum, dentes eorum arma et sagittae, id est, filiorum hominum dentes, et
Homo sicut faenum dies eius, id est, dies hominis. nominativus scilicet nominis
et genitivus pronominis, pro uno genitivo nominis positi, et multa alia
similiter. ad litteram constructio et continuatio pertinet.
|