10. De
sensu.
Sensus, alius congruus, alius incongruus. incongruus,
alius incredibilis, alius impossibilis, alius absurdus, alius falsus. multa
huiusmodi invenis in scripturis, ut illud: Comederunt Iacob. et illud: Sub quo
curvantur hi qui portant orbem. et illud: Elegit suspendium anima mea, et multa
alia. sunt loca quaedam in divina scriptura, ubi, licet sit aperta verborum
significatio, nullus tamen sensus esse videtur, vel propter inusitatum modum
loquendi, sive propter aliquam circumstantiam quae legentis intelligentiam
impedit, ut est, verbi gratia, illud quod dicit Isaias: Apprehendent septem
mulieres virum unum in die illa dicentes: «Panem nostrum comedemus, et
vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer
opprobrium nostrum.» plana sunt et aperta verba. intelligis satis: Apprehendent
septem mulieres virum unum. intelligis: Panem nostrum comedemus. intelligis:
Vestimentis nostris operiemur. intelligis: Tantummodo invocetur nomen tuum
super nos. intelligis: Aufer opprobrium nostrum.
Sed fortasse
quid hoc totum simul significare velit, intelligere non potes. quid dicere
voluerit propheta, bonum promiserit an malum minatus fuerit, ignoras. unde
evenit ut spiritualiter tantum intelligendum credas quod, qualiter ad litteram
dictum sit, non vides. dicis igitur septem mulieres septem esse dona Spiritus
Sancti, quae unum virum apprehendent, id est, Christum, in quo omnem
plenitudinem gratiae placuit inhabitare, quia ipse solus sine mensura Spiritum
accepit, qui solus earum opprobrium aufert, ut inveniant in quo requiescant,
nullo alio vivente ut Spiritus Sancti dona poscebant. ecce spiritualiter
interpretatus es, et quid sit dicere ad litteram non intelligis. potuit tamen
propheta per haec verba etiam ad litteram aliquid significare. quia enim supra
de internecione populi praevaricatoris locutus fuerat, subiungit nunc tantam in
eodem populo cladem futuram, et usque adeo virorum genus delendum, ut vix
septem mulieres unum virum inveniant, cum modo una unum habere soleat. et cum
mulieres nunc a viris rogari soleant, tunc converso more mulieres viros
rogabunt. et ne forte unus vir septem mulieres simul ducere formidaret, cum,
unde eas pasceret et vestiret, non haberet, dicunt ei: Panem nostrum comedemus,
et vestimentis nostris operiemur. non te oportet de nobis esse sollicitum,
tantummodo invocetur nomen tuum super nos, ut dicaris vir noster, et sis, ne
repudiatae dicamur, et steriles, et sine semine moriamur, quod eo tempore
magnum opprobrium fuit. et hoc est quod dicunt: Aufer opprobrium nostrum. multa
huiusmodi invenis in scripturis, et maxime in Veteri Testamento, secundum
idioma illius linguae dicta, quae, cum ibi aperta sint, nihil apud nos
significare videntur.
|