11. De
sententia.
Sententia divina numquam absurda, numquam
falsa esse potest, sed cum in sensu, ut dictum est, multa inveniantur
contraria, sententia nullam admittit repugnantiam, semper congrua est, semper
vera. aliquando unius enuntiationis una est sententia, aliquando unius
enuntiationis plures sunt sententiae, aliquando plurium enuntiationum una est
sententia, aliquando plurium enuntiationum plures sunt sententiae. cum igitur
divinos libros legimus, in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de
paucis eruuntur verbis, et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum
diligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus. si autem hoc
latet, id certe quod circumstantia scripturae non impedit, et cum sana fide
concordat. si autem et scripturae circumstantia pertractari ac discuti non
potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. aliud est enim quid
potissimum scriptor senserit non dinoscere, aliud a regula pietatis errare. si
utrumque vitetur, perfectae se habet fructus legentis. si vero utrumque vitari
non potest, etsi voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non
inutile est eruisse sententiam. item in rebus obscuris atque a nostris oculis
remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva
fide aliis atque aliis parere sententiis, in nullam earum nos praecipiti
affirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa veritas eam
labefactaverit, corruamus, non pro sententia divinarum scripturarum, sed pro
nostra ita dimicantes, ut eam velimus scripturarum esse quae nostra est, cum
potius eam quae scripturarum nostram esse debeamus.
|