15. De
magica et partibus eius.
Magicae repertor primus creditur
Zoroastres, rex Bactrianorum, quem nonnulli asserunt ipsum esse Cham, filium
Noe, sed nomine mutato. hunc postea Ninus, rex Assyriorum, bello victum interfecit,
eiusque codices artibus maleficiorum plenos igne cremari fecit. scribit autem
Aristoteles de hoc ipso, quod usque ad xxii centum milia versuum eius de arte
magica ab ipso dictatos, libri eiusdem usque ad posteritatis memoriam
traduxerunt. hanc artem postea Democritus ampliavit tempore quo Hippocrates in
arte medicinae insignis habebatur. magica in philosophiam non recipitur, sed
est extrinsecus falsa professione, omnis iniquitatis et malitiae magistra, de
vero mentiens, et veraciter laedens animos, seducit a religione divina,
culturam daemonum suadet, morum corruptionem ingerit, et ad omne scelus ac
nefas mentes sequacium impellit. haec generaliter accepta quinque complectitur
genera maleficiorum: manticen, quod sonat divinatio, et mathematicam vanam,
sortilegia, maleficia, praestigia. mantice autem quinque continet species sub
se, primam, necromantiam, quod interpretatur divinatio in mortuis, necros enim
Graece, mortuus Latine, unde necromantia, divinatio, quae fit per sacrificium
sanguinis humani, quem daemones sitiunt, et in eo delectantur effuso. secunda
est geomantia, id est, divinatio in terra. tertia est hydromantia, id est,
divinatio in aqua. quarta est aerimantia, id est, divinatio in aere. quinta est
divinatio in igne, quae dicitur pyromantia. Varro enim quattuor dixit esse, in quibus
divinatio constaret, terram, aquam, ignem, aerem. prima ergo, id est,
necromantia, ad infernum videtur pertinere, secunda ad terram, tertia ad aquam,
quarta ad aerem, quinta ad ignem.
Mathematica
dividitur in tres species: in aruspicinam, in augurium, et in horoscopicam.
aruspices sunt dicti quasi horuspices, id est, horarum inspectores, qui
observant tempora in rebus agendis, vel aruspices quasi aras inspicientes, qui
in extis et fibris sacrificiorum futura considerant. augurium vel auspicium
aliquando ad oculum pertinet, et dicitur auspicium quasi avispicium, quia in
motu et volatu avium attenditur; aliquando ad aures pertinet, et tunc dicitur
augurium quasi garritus avium, quia aure percipitur. horoscopica, quae etiam
constellatio dicitur, est quando in stellis fata hominum quaeruntur, sicut
genethliaci faciunt, qui nativitates observant, qui olim specialiter magi
nuncupabantur, de quibus in evangelio legimus. sortilegi sunt qui sortibus divinationes
quaerunt. malefici sunt qui per incantationes daemonicas, sive ligaturas, vel
alia quaecumque exsecrabilia remediorum genera, cooperatione daemonum atque
instinctu nefanda perficiunt. praestigia sunt, quando, per phantasticas
illusiones circa rerum immutationem, sensibus humanis arte daemonia illuditur.
Sunt ergo omnes
simul undecim: sub mantice, quinque, id est, necromantia, geomantia,
hydromantia, aerimantia, pyromantia; sub mathematica, tres, id est, aruspicina,
auspicium, horoscopica; postea tres aliae, id est, sortilegium, maleficium,
praestigium. praestigia Mercurius dicitur primus invenisse. auguria Phryges
invenerunt. aruspicinam Tages primus Etruscis tradidit. hydromantia primum a
Persis venit.
|