APPENDIX
1. De
tribus rerum subsistentiis.
Tribus modis res subsistere habent: in
actu, in intellectu, in mente divina; hoc est in ratione divina, in ratione
hominis, in seipsis. in seipsis sine subsistentia transeunt, in intellectu
hominis subsistunt quidem, sed tamen immutabiles non sunt, in mente divina sine
omni mutabilitate subsistunt. item quod est in actu imago est eius quod est in
mente hominis, et quod est in mente hominis imago est eius quod est in mente divina.
ad mentem divinam facta est creatura rationalis. ad creaturam rationalem facta
est creatura visibilis. ideo omnis motus et conversio creaturae rationalis esse
debet ad mentem divinam. sicut omnis motus et conversio creaturae visibilis est
ad rationalem creaturam, sicut homo, cum quid mente conceperit, ut aliis etiam
patere possit quod sibi soli notum est, foris exemplum eius depingit. postea
etiam ad maiorem evidentiam, quomodo id quod ad exemplum propositum est cum
ratione eius concordet, verbis exponit. ita, Deus volens ostendere invisibilem
sapientiam suam, exemplum eius in mente creaturae rationalis depinxit, ac
deinde corpoream creaturam faciens foris illi quid intus haberet ostendit.
rationalis ergo creatura ad similitudinem divinae rationis, nullo mediante,
primo loco facta est, creatura vero corporea, mediante rationali creatura,
facta est ad similitudinem divinae rationis. hinc est quod de angelis sub
appellatione lucis in Genesi dicitur:
Dixit Deus: Fiat lux. Et facta est lux. de
ceteris vero operibus Dei dicitur: Dixit Deus: Fiat. Et factum est ita. et
deinde adiungitur: Et fecit Deus, quia angelica natura primum in ratione divina
fuit per dispositionem, postea in se ipsa per creationem subsistere coepit.
aliae autem creaturae primum in ratione Dei fuerunt, postea in cognitione
angelorum factae sunt, postremo in seipsis subsistere coeperunt. quod enim
dictum est, Dixit Deus: Fiat, hoc ad mentem divinam pertinet; factum est ita,
ad intellectum angelorum; Et fecit Deus, ad actum rerum.
|