3. De
triplici vi animae et solum hominem ratione praeditum.
Triplex omnino animae vis in vegetandis
corporibus deprehenditur, quarum una quidem vitam solum corpori subministrat,
ut nascendo crescat, alendoque subsistat. alia vero sentiendi iudicium praebet.
tertia vi mentis et ratione subnixa est. quarum quidem primae id officium est,
ut creandis, nutriendis alendisque corporibus praesto sit, nullum vero praestet
rationis sensusve iudicium. haec autem est herbarum atque arborum, et quidquid
terrae radicitus affixum tenetur. secunda vero composita atque coniuncta est,
ac primam sibi sumens, et in partem constituens varium de quibus potest capere,
ac multiforme iudicium capit. omne enim animal, quod sensu viget, idem et
nascitur, et nutritur, et alitur. sensus vero diversi sunt, et usque ad
quinarium numerum crescunt ita quidquid tantum alitur, non etiam sentit,
quidquid vero sentire potest, etiam alitur, ei prima quoque vis animae,
nascendi scilicet atque nutriendi, probatur esse subiecta. quibus vero sensus
adest, non tantum eas rerum capiunt formas quibus sensibili corpore feriuntur
praesente, sed abscedente quoque sensu sensibilibusque sepositis, cognitarum
sensu formarum imagines tenent, memoriamque conficiunt, et prout quodque animal
valet, longius breviusque custodit. sed eas imaginationes confusas atque
inevidentes sumunt, ut nihil ex earum coniunctione ac compositione efficere
possint, atque idcirco meminisse quidem nec aeque omnia, amissam vero
oblivionem recolligere ac revocare non possunt. futuri vero his nulla cognitio
est. sed vis animae tertia, quae secum priores alendi ac sentiendi trahit,
hisque velut famulis atque obedientibus utitur, eadem tota in ratione est
constituta, eaque vel in rerum praesentium firmissima conclusione, vel in
absentium intelligentia, vel in ignotarum inquisitione versatur. haec tantum
humano generi praesto est, quae non solum sensus imaginationesque perfectas et
non inconditas capit, sed etiam pleno actu intelligentiae, quod imaginatio
suggessit, explicat atque confirmat. itaque, ut dictum est, huic divinae
naturae non ea tantum in cognitione sufficiunt, quae subiecta sensibus
comprehendit, verum etiam ex sensibilibus imaginatione concepta, et absentibus
rebus nomina indere potest, et quod intelligentiae ratione comprehendit,
vocabulorum quoque positionibus aperit. illud quoque ei naturae proprium est,
ut per ea quae sibi nota sunt, ignota vestiget, et non solum unumquodque an
sit, sed quid sit etiam, et quale sit, nec non et cur sit, oportet agnoscere.
quam triplicem animae vim sola, ut dictum est, hominum natura sortita est,
cuius animae vis intelligentiae motibus non caret, qua in his quattuor proprie
vim rationis exercet. aut enim aliquid an sit inquirit, aut si esse
constiterit, quid sit addubitat. quod, si etiam utriusque scientiam ratione
possidet, quale sit unumquodque vestigat, atque in eo cetera accidentium
momenta perquirit. quibus cognitis, cur ita sit quaerit, et ratione nihilominus
vestigat. cum igitur hic actus sit humani animi, ut semper in praesentium
comprehensione, aut in absentium intelligentia, aut in ignotarum inquisitione
atque inventione versetur, duo sunt in quibus omnem operam vis animae
ratiocinantis impendit, unum quidem ut rerum naturas inquisitionis ratione
cognoscat, alterum vero, ut ad scientiam prius veniat, quod post gravitas
moralis exerceat.
|