4. Quae res ad philosophiam
pertineant.
Sed ut
video, inextricabilem iam ipso loquendi ordine labyrinthum incidimus, ubi nobis
non perplexus sermo, sed res obscura difficultatem pariat. quia enim de studio
sapientiae loqui suscepimus, idque solis hominibus quodam naturae privilegio
competere attestati sumus, consequenter nunc omnium humanorum actuum
moderatricem quandam sapientiam posuisse videmur. si enim brutorum aninalium
natura, quae nullo regitur rationis iudicio, motus suos secundum solas sensuum passiones
diffundit, et in appetendo seu fugiendo aliquid non intelligentiae utitur
discretione, sed caeco quodam carnis affectu impellitur, restat ut rationalis
animae actus caeca cupiditas non rapiat, sed moderatrix semper sapientia
praecedat. quod si verum esse constiterit, iam non solum ea studia in quibus
vel de rerum natura vel disciplina agitur morum, verum etiam omnium humanorum
actuum seu studiorum rationes, non incongrue ad philosophiam pertinere dicemus.
secundum quam acceptionem sic philosophiam definire possumus: Philosophia est
disciplina omnium rerum humanarum atque divinarum rationes plene investigans.
nec movere debet quod supra diximus philosophiam esse amorem et studium
sapientiae, non huius quae instrumentis explicatur, ut est architectura,
agricultura, et cetera huiusmodi, sed eius sapientiae quae sola rerum primaeva
ratio est. potest namque idem actus et ad philosophiam pertinere secundum
rationem suam, et ab ea excludi secundum administrationem, verbi gratia, ut de
praesenti loquamur: agriculturae ratio philosophi est, administratio rustici.
praeterea, opera artificum, etsi natura non sint, imitantur tamen naturam, et
sui exemplaris formam, quae natura est, qua imitantur, ratione exprimunt. vides
iam qua ratione cogimur philosophiam in omnes actus hominum diffundere, ut iam
necesse sit tot esse philosophiae partes quot sunt rerum diversitates, ad quas
ipsam pertinere constiterit.
|