Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 6. De tribus rerum maneriis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6. De tribus rerum maneriis.

 

Sunt namque in rebus alia quae nec principium habent nec finem, et haec aeterna nominantur, alia quae principium quidem habent, sed nullo fine clauduntur, et dicuntur perpetua, alia quae et initium habent et finem, et haec sunt temporalia. in primo ordine id constituimus cui non est aliud esse, et id quod est id est, cuius causa et effectus diversa non sunt, quod non aliunde sed a semetipso subsistere habet, ut est solus naturae genitor et artifex. illud vero cui aliud est esse, et id quod est, id est quod aliunde ad esse venit, et ex causa praecedente in actum profluxit, ut esse inciperet, natura est, quae mundum continet omnem. idque in gemina secatur. est quiddam, quod a causis suis primordialibus ut esse incipiat, nullo movente ad actum prodit, solo divinae voluntatis arbitrio, ibique immutabile omnis finis atque vicissitudinis expers consistit. eiusmodi sunt rerum substantiae, quas Graeci ousias dicunt, et cuncta superlunaris mundi corpora, quae etiam ideo, quod non mutentur, divina appellata sunt. tertia pars rerum est quae principium et finem habent, et per se ad esse non veniunt, sed sunt opera naturae, quae oriuntur super terram sub lunari globo, movente igne artifice, qui vi quadam descendit in res sensibiles procreandas. de illis ergo dictum est: Nihil in mundo moritur, eo quod nulla essentia pereat. non enim essentiae rerum transeunt, sed formae. cum vero forma transire dicitur, non sic intelligendum est, ut aliqua res existens perire omnino et esse suum amittere credatur, sed variari potius, vel sic fortassis ut quae iuncta fuerant, ab invicem separentur, vel quae separata erant, coniungantur, vel quae hic erant, illuc transeant, vel quae nunc erant, tunc subsistant, in quibus omnibus esse rerum nihil detrimenti patitur. de his dictum est: Omnia orta occidunt, et aucta senescunt, eo quod cuncta naturae opera, sicut principium habent, ita etiam finis aliena non sunt. de illis dictum est:

 

      De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti,

 

eo quod omnis natura et primordialem habet causam et subsistentiam perpetuam. de his dictum est:

 

      Et redit ad nihilum, quod fuit ante nihil,

 

eo quod omne opus naturae sicut temporaliter ex occulta causa in actum profluit, ita eodem actu temporaliter destructo, eo unde venerat reversurum sit.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License