7. De
mundo superlunari et sublunari.
Hinc est quod mathematici mundum in duas
partes diviserunt: in eam videlicet partem quae est a circulo lunae sursum, et
in eam quae deorsum est. et superlunarem mundum, eo quod ibi omnia primordiali
lege consistant, naturam appellabant, sublunarem, opus naturae, id est,
superioris, quia omnium genera animantium, quae in eo vitalis spiritus
infusione vegetantur, a superioribus per invisibiles meatus infusum nutrimentum
accipiunt, non solum ut nascendo crescant, sed etiam ut alendo subsistant.
eundem etiam superiorem mundum tempus vocabant, propter cursum et motum siderum
quae in eo sunt, inferiorem, temporalem, quia secundum motus superiores agitur.
item superlunarem, propter perpetuam lucis et quietis tranquillitatem, elysium,
hunc autem propter inconstantiam et confusionem rerum fluctuantium, infernum
nuncupabant.
Haec paulo
latius prosecuti sumus ut ostendamus hominem, qua in parte mutabilitatis
particeps est, in ea quoque necessitati esse obnoxium, in ea vero, qua
immortalis est, divinitati esse cognatum. ex quo colligi potest id quod supra
dictum est, quod videlicet omnium humanarum actionum ad hunc finem concurrit
intentio, ut vel divinae imaginis similitudo in nobis restauretur, vel huius
vitae necessitudini consulatur, quae quo facilius laedi potest adversis, eo
magis foveri et conservari indiget.
|