8. In quo homo similis sit Deo.
Duo vero
sunt quae divinam in homine similitudinem reparant, id est, speculatio
veritatis et virtutis exercitium. quia in hoc homo Deo similis est, quod
sapiens et iustus est, sed iste mutabiliter, ille immutabiliter et sapiens et
iustus est. illarum vero actionum quae huius vitae necessitati deserviunt,
trimodum genus est, primum, quod naturae nutrimentum administrat, secundum,
quod contra molesta, quae extrinsecus accidere possunt, munit, tertium, quod
contra iam illata praestat remedium. cum igitur ad reparandam naturam nostram
intendimus, divina actio est, cum vero illi quod infirmum in nobis est
necessaria providemus, humana. omnis igitur actio vel divina est vel humana.
possumus autem non incongrue illam, eo quod de superioribus habeatur,
intelligentiam appellare, hanc vero, quia de inferioribus habetur, et quasi
quodam consilio indiget, scientiam vocare. si igitur sapientia, ut supra dictum
est, cunctas quae ratione fiunt moderatur actiones, consequens est iam ut
sapientiam has duas partes continere, id est, intelligentiam et scientiam, dicamus.
rursus intelligentia, quoniam et in investigatione veritatis et in morum
consideratione laborat, eam in duas species dividimus, in theoricam, id est,
speculativam, et practicam, id est, activam, quae etiam ethica, id est, moralis
appellatur. scientia vero, quia opera humana prosequitur, congrue mechanica, id
est, adulterina vocatur.
|