9. De tribus operibus.
Sunt
etenim tria opera, id est, opus Dei, opus naturae, opus artificis imitantis
naturam. opus Dei est, quod non erat creare. unde illud: In principio creavit
Deus caelum et terram. opus naturae, quod latuit ad actum producere. unde
illud: Producat terra herbam virentem etc. opus artificis est disgregata
coniungere vel coniuncta segregare. unde illud: Consuerunt sibi perizomata.
neque enim potuit vel terra caelum creare,
vel homo herbam producere, qui nec palmum ad staturam suam addere
potest. in his tribus operibus convenienter opus humanum, quod natura non est
sed imitatur naturam, mechanicum, id est, adulterinum nominatur, quemadmodum et
clavis subintroducta mechanica dicitur. qualiter autem opus artificis imitetur
naturam, longum est et onerosum prosequi per singula. possumus tamen exempli
causa in paucis id demonstare. qui statuam fudit, hominem intuitus est. qui
domum fecit, montem respexit. quia enim, ut ait propheta, qui emittis fontes in
convallibus, intra medium montium perstransibunt aquae. eminentia montium aquas
non retinet. ita domus in altum quoddam cacumen levanda fuit, ut irruentium
tempestatum molestias tuto excipere posset. qui usum vestimentorum primus
adinvenit, consideravit quod singula quaeque nascentium propria quaedam habeant
munimenta quibus naturam suam ab incommodis defendunt. cortex ambit arborem,
penna tegit velucrem, piscem squama operit, lana ovem induit, pilus iumenta et
feras vestit, concha testudinem excipit, ebur elephantem iacula non timere
facit. nec tamen sine causa factum est quod, cum singula animantium naturae
suae arma secum nata habeant, solus homo inermis nascitur et nudus. oportuit
enim ut illis, quae sibi providere nesciunt, natura consuleret, homini autem ex
hoc etiam maior experiendi occasio praestaretur, cum illa, quae ceteris
naturaliter data sunt, propria ratione sibi inveniret. multo enim nunc magis
enitet ratio hominis haec eadem inveniendo quam habendo claruisset. nec sine
causa proverbium sonat quod:
Ingeniosa fames omnes excuderit artes.
Hac equidem ratione illa quae nunc
excellentissima in studiis hominum vides, reperta sunt. hac eadem pingendi,
texendi, sculpendi, fundendi, infinita genera exorta sunt, ut iam cum natura
ipsum miremur artificem.
|