10. Quid sit natura.
Quia vero
iam toties naturam nominavimus, licet, ut ait Tullius, Naturam definire
difficile sit, non tamen huius vocabuli significatio omnino silentio
praetereunda videtur. neque, quia non omnia quae volumus dicere possumus, id
quod possumus tacere debemus. plura veteres de natura dixisse inveniuntur, sed
nihil ita ut non aliquid restare videatur. quantum tamen ego ex eorum dictis
conicere possum, tribus maxime modis huius vocabuli significatione uti
solebant, singulis suam definitionem assignando.
Primo modo per
hoc nomen significare voluerunt illud archetypum exemplar rerum omnium, quod in
mente divina est, cuius ratione omnia formata sunt, et dicebant naturam esse
unius cuiusque rei primordialem causam suam, a qua non solum esse sed etiam
talis esse habeat. huic significationi talis definitio assignatur: Natura est
quae unicuique rei suum esse attribuit. secundo modo naturam esse dicebant
proprium esse uniuscuiusque rei. cui significationi talis definitio assignatur:
Natura unamquamque rem informans propria differentia dicitur. secundum quam
significationem dicere solemus: Natura est omnia pondera ad terram vergere,
levia alta petere, ignem urere, aquam humectare. tertia definitio talis est:
Natura est ignis artifex, ex quadam vi procedens in res sensibiles procreandas.
physici namque dicunt, omnia ex calore et humore procreari. unde Vergilius
Oceanum patrem appellat et Valerius Soranus in quodam versu de Iove in
significatione ignis aetherei dicit:
Iuppiter omnipotens rerum regumque
repertor,
Progenitor
genitrixque Deum verum unus et idem.
|