LIBER SECUNDUS
1. De
discretione artium.
Philosophia est amor sapientiae, quae
nullius indigens, vivax mens et sola rerum primaeva ratio est. haec definitio magis
ad etymologiam nominis spectat. philos enim Graece, amor dicitur Latine,
sophia, sapientia, et inde philosophia tracta est, id est, amor sapientiae.
quod autem additur, quae nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva
ratio est, divina sapientia significatur, quae propterea nullius indigere
dicitur, quia nihil minus continet, sed semel et simul omnia intuetur
praeterita, praesentia et futura. Vivax mens idcirco appellatur quia quod semel
in divina fuerit ratione nulla umquam oblivione aboletur. primaeva ratio rerum
est quia ad eius similitudinem cuncta formata sunt. dicunt quidam quod illud
unde agunt artes semper maneat. hoc ergo omnes artes agunt, hoc intendunt, ut
divina similitudo in nobis reparetur, quae nobis forma est, Deo natura, cui quanto
magis conformamur tanto magis sapimus. tunc enim in nobis incipit relucere,
quod in eius ratione semper fuit, quodque in nobis transit, apud illum
incommutabile consistit. aliter: Philosophia est ars artium, et disciplina
disciplinarum, id est, ad quam omnes artes et disciplinae spectant. ars dici
potest scientia, quae artis praeceptis regulisque consistit, ut est in
scriptura, disciplina, quae dicitur plena, ut est in dotrina. vel ars dici
potest, quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, disciplina, quando
de his, quae aliter se habere non possunt, veris disputationibus aliquid
disseritur. quam differentiam Plato et Aristoteles esse voluerunt inter artem
et disciplinam. vel ars dici potest, quod fit in subiecta materia et explicatur
per operationem, ut architectura, disciplina vero, quae in speculatione
consistit et per solam explicatur ratiocinationem, ut logica. aliter:
Philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis, qui saeculi
ambitione calcata, conversatione disciplinali, similitudine futurae patriae
vivunt. aliter: Philosophia est disciplina omnium rerum divinarum atque
humanarum rationes probabiliter investigans. sic omnium studiorum ratio ad
philosophiam spectat. administratio non omnis philosophica est, et ideo philosophia
aliquo modo ad omnes res pertinere dicitur.
Philosophia
dividitur in theoricam, practicam, mechanicam et logicam. hae quattuor omnem
continent scientiam. theorica interpretatur speculativa; practica, activa, quam
alio nomine ethicam, id est, moralem dicunt, eo quod mores in bona actione
consistant; mechanica, adulterina, quia circa humana opera versatur; logica,
sermocinalis, quia de vocibus tractat. theorica dividitur in theologiam,
mathematicam et physicam. hanc divisionem Boethius facit aliis verbis,
theoricen secans in intellectibilem et intelligibilem et naturalem, per
intellectibilem significans theologiam, per intelligibilem, mathematicam, per
naturalem, physicam. denique intellectibile ita definit.
|